In diluvio quoque figuram baptismatis praecessisse hesterno coepimus disputare. Quid est diluvium nisi in quo iustus ad seminarium iustitiae reservatur, peccatum moritur? Ideo dominus videns hominum pullulare delicta iustum solum cum sua progenie reservavit, aquam autem supra montes quoque exire praecepit. Et ideo in illo diluvio omnis corruptela carnis interiit, sola iusti prosapia et forma permansit. Nonne hoc est diluvium, quod est baptisma, quo peccata omnia diluuntur, sola iusti mens et gratia resuscitatur! Multa genera baptismatum, sed unum baptisma, clamat apostolus. Quare? Sunt baptismata gentium, sed non sunt baptismata. Lavacra sunt, baptismata esse non possunt. Caro lavatur, non culpa diluitur, immo in illo lavacro culpa contrahitur. Erant baptismata Iudaeorum, alia superflua, alia in figura. Et figura ipsa nobis profecit, quia veritatis est nuntia. Quid lectum est heri? Angelus, inquit, secundum tempus descendebat in piscinam, et quotienscumque descendisset angelus, movebatur aqua, et qui prior descendisset, sanabatur ab omni languore, quocumque tenebatur. Quod significat figuram venturi domini nostri Iesu Christi.