Tenebat virgam Moyses et ducebat populum Hebraeorum in nocte in columna lucis, in die in columna nubis. Lux quid est nisi veritas, quia apertum et planum lumen effundit? Columna lucis quis est nisi Christus dominus, qui tenebras infidelitatis depulit, lucem veritatis et gratiae adfectibus infudit humanis? At vero columna nubis est spiritus sanctus. In mari erat populus et praeibat columna lucis, deinde sequebatur columna nubis quasi obumbratio spiritus sancti. Vides, quod per spiritum sanctum et per aquam typum baptismatis demonstraverit. In diluvio quoque, fuit iam tunc figura baptismatis, et adhuc utique non erant mysteria Iudaeorum. Si ergo huius baptismatis forma praecessit, vides superiora mysteria Christianorum quam fuerint Iudaeorum. Sed interim secundum fragilitatem vocis nostrae et secundum temporis rationem satis sit hodie etiam de sacro fonte libasse mysteria. Crastina die, si dominus dederit loquendi potestatem vel copiam, plenius intimabo. Opus est, ut sanctitas vestra aures paratas habeat, promptiorem animum, ut ea, quae nos colligere possumus de serie scripturarum et vobis intimaverimus, tenere possitis, ut habeatis gratiam patris et filii et spiritus sancti, cui trinitati perpetuum regnum est a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. Amen.