Ergo descendit in aquam Christus, et spiritus sanctus sicut columba descendit, pater quoque deus locutus e caelo est: Habes praesentiam trinitatis. In mari autem rubro figuram istius baptismatis extitisse ait apostolus dicens: Quia patres nostri omnes baptizati sunt in nube et in mari, et subdidit: Haec autem omnia in figura facta sunt illis; illis in figura, sed nobis in veritate. Tunc Moyses virgam tenebat. Conclusus erat populus Iudaeorum. Instabat Aegyptius cum armatis. Ex una parte mari claudebantur Hebraei. Neque maria transire poterant neque in hostem recurrere. Murmurare coeperunt. — Vide non te provocet, quia exauditi sunt: etsi exaudivit dominus, tamen culpa non carent, qui murmuraverunt. Tuum est, ubi constringeris, credere, quod evadas, non murmurare, invocare, rogare, non querelam expromere. —