Ergo quare Christus descendit, nisi ut caro ista mundaretur, caro, quam suscepit de nostra condicione? Non enim ablutio peccatorum suorum Christo necessaria erat, qui peccatum non fecit, sed nobis erat necessaria, qui peccato manemus obnoxii. Ergo si propter nos baptismum, nobis forma est constituta, fidei nostrae forma proposita est. Descendit Christus, Iohannes adstabat, qui baptizabat, et ecce quasi columba spiritus sanctus descendit. Non columba descendit, sed 'quasi columba'. Memento, quid dixerim: Christus carnem suscepit: non 'sicut carnem', sed carnis istius veritatem, vere carnem Christus suscepit. Spiritus autem sanctus in specie columbae, non in veritate columbae, sed in specie columbae descendit e caelo. Ergo vidit Iohannes et credidit. Descendit Christus, descendit et spiritus sanctus. Quare prior Christus descendit, postea spiritus sanctus, cum forma baptismatis et usus hoc habeat, ut ante fons consecretur, tunc descendat, qui baptizandus est? — Nam ubi primum ingreditur sacerdos, exorcismum facit secundum creaturam aquae, invocationem postea et precem defert, ut sanctificetur fons et adsit praesentia trinitatis aeternae. — Christus autem ante descendit, secutus est spiritus. Qua ratione? Ut non quasi ipse egere dominus Iesus sanctificationis mysterio videretur, sed sanctificaret ipse, sanctificaret et spiritus.