Neman ergo leprosus erat. Ait puella quaedam uxori illius: Dominus meus si vult mundari, vadat in terram Israhel, et ibi inveniet eum, qui possit ei lepram tollere. Dixit illa dominae suae, uxor marito, Neman regi Syriae; qui eum quasi acceptissimum sibi misit ad regem Israhel. Audivit rex Israhel, quod missus esset ad eum, cui lepram mundaret, et scidit vestem suam. Tunc Helisaeus propheta mandat ei: Quid est, quod scidisti vestem, quasi non sit deus potens, qui mundet leprosum? Mitte illum ad me. Misit illum. Cui advenienti ait propheta: Vade, descende in Iordanem, merge et sanus eris. Ille coepit cogitare secum et dicere: Hoc est totum? Veni de Syria in terram Iudaeam et dicitur mihi: Vade in Iordanem et merge et sanus eris, quasi flumina meliora non sint in patria mea. Dixerunt ei servi: Domine, quare non facis verbum prophetae? Magis fac et experire. Tunc ille ivit in Iordanem, mersit et surrexit sanus. — Quid ergo significat? Vidisti aquam; sed non aqua omnis sanat, sed aqua sanat, quae habet gratiam Christi. Aliud est elementum, aliud consecratio: aliud opus, aliud operatio. Aquae opus est, operatio spiritus sancti est. Non sanat aqua, nisi spiritus sanctus descenderit et aquam illam consecraverit, sicut legisti, quod, cum dominus noster Iesus Christus formam baptismatis daret, venit ad Iohannem, et ait illi Iohannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Respondit illi Christus: Sine modo; sic enim decet nos inplere omnem iustitiam. Vide, quia omnis iustitia in baptismate constituta est.