Ingressus es, vidisti aquam, vidisti sacerdotem, vidisti levitam. Ne forte aliqui dixerit: 'Hoc est totum?' Immo hoc est totum, vere totum, ubi tota innocentia, ubi tota pietas, tota gratia, tota sanctificatio. Vidisti, quae videre potuisti oculis tui corporis et humanis conspectibus, non vidisti illa, quae operantur, sed quae videntur. Illa multo maiora sunt, quae non videntur quam quae videntur, quoniam quae videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna. Ergo dicamus primum — tene cautionem vocis meae et exige —: Miramur mysteria Iudaeorum, quae patribus nostris data sunt, primum vetustatem sacramentorum, deinde sanctitatem praestantium. Illud promitto, quod diviniora et priora sacramenta sunt Christianorum quam Iudaeorum. Quid praecipuum quam quod per mare transivit Iudaeorum populus, ut de baptismo interim loquamur? Attamen qui transierunt Iudaei, mortui sunt omnes in deserto. Ceterum qui per hunc fontem transit, hoc est a terrenis ad caelestia, — hic est enim transitus, ideo pascha, hoc est 'transitus eius', transitus a peccato ad vitam, a culpa ad gratiam, ab inquinamento ad sanctificationem —, qui per hunc fontem transit, non moritur, sed resurgit.