Quomodo? Accipe: Baptista erat Iohannes natus ex viro et muliere. Attamen audi, quia angelus est et ipse: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam et parabit viam tuam ante te. Et accipe aliud. Malachiel ait propheta: Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt ex ore ipsius, angelus est enim dei omnipotentis. Haec ideo dicuntur, ut sacerdotii gloriam praedicemus, non ut aliquid personalibus meritis adrogetur. Ergo abrenuntiasti mundo, abrenuntiasti saeculo; esto sollicitus! Qui pecuniam debet, semper cautionem suam considerat. Et tu, qui fidem debes Christo, fidem serva, quae multo pretiosior quam pecunia est; fides enim aeternum patrimonium est, pecunia temporale. Et tu ergo semper recordare, quid promiseris: eris cautior. Si teneas promissionem tuam, tenebis et cautionem. Deinde accessisti propius, vidisti fontem, vidisti et sacerdotem supra fontem. Nec hoc possum dubitare, quod in animum vestrum non potuerit cadere, quod cecidit in illum Syrum Neman, quia, etsi mundatus est, tamen ante dubitavit. Quare? Dicam, accipe: