Venimus ad fontem, ingressus es, unctus es. Considera, quos videris, quid locutus sis, considera, repete diligenter! Occurrit tibi levita, occurrit presbyter, unctus es quasi athleta Christi, quasi luctam huius saeculi luctaturus. Professus es luctaminis tui certamina. Qui luctatur, habet, quod speret; ubi certamen, ibi corona. Luctaris in saeculo, sed coronaris a Christo. Et pro certaminibus saeculi coronaris; nam etsi in caelo praemium, hic tamen meritum praemii conlocatur. Quando te interrogavit: 'Abrenuntias diabolo et operibus eius?' quid respondisti? 'Abrenuntio.' 'Abrenuntias saeculo et voluptatibus eius?' quid respondisti? 'Abrenuntio.' — Memor esto sermonis tui, et numquam tibi excidat tuae series cautionis. Si chirographum homini dederis, teneris obnoxius, ut pecuniam eius accipias; teneris adstrictus, et reluctantem te fenerator adstringit. Si recusas, vadis ad iudicem atque illic tua cautione convinceris. Ubi promiseris, considera, vel quibus promiseris. Levitam vidisti, sed minister est Christi. Vidisti illum ante altaria ministrare. Ergo chirographum tuum tenetur non in terra, sed in caelo. Considera, ubi capias sacramenta caelestia. Si hic corpus est Christi, hic et angeli constituti sunt. Ubi corpus, ibi et aquilae, legisti in evangelio. Ubi corpus Christi, ibi et aquilae, quae volare consuerunt, ut terrena fugiant, caelestia petant. Quare hoc dico? Quia et homines angeli, quicumque adnuntiant Christum et in angelorum adscisci videntur locum.