De sacramentis, quae accepistis, sermonem adorior, cuius rationem non oportuit ante praemitti. In Christiano enim viro prima est fides. Ideo et Romae fideles dicuntur, qui baptizati sunt, et pater noster Abraham ex fide iustificatus est, non ex operibus. Ergo accepistis baptismum, credidistis. Nefas est namque me aliud aestimare; neque enim vocatus esses ad gratiam, nisi dignum te Christus sua gratia iudicasset. Ergo quid egimus sabbato? Nempe apertionem. Quae mysteria celebrata sunt apertionis, quando tibi aures tetigit sacerdos et nares. Quid significat? In evangelio dominus noster Iesus Christus, cum ei oblatus esset surdus et mutus, tetigit aures eius et os eius, aures, quia surdus erat, os, quia mutus. Et ait: effetha. Hebraicum verbum est, quod Latine dicitur adaperire. Ideo ergo tibi sacerdos aures tetigit, ut aperirentur aures tuae ad sermonem et ad alloquium sacerdotis. Sed dicis mihi: 'Quare nares?' Ibi quia mutus erat, os tetigit, ut, quia loqui non poterat sacramenta caelestia, vocem acciperet a Christo; et ibi, quia vir! Hic quia mulieres baptizantur, et non eadem puritas servi quanta et domini — cum enim ille peccata concedat, huic peccata donentur, quae potest esse conparatio! —, ideo propter gratiam operis et muneris non os tangit episcopus, sed nares. Quare nares? Ut bonum odorem accipias pietatis aeternae, ut dicas: Christi bonus odor sumus deo, quemadmodum dixit apostolus sanctus, et sit in te fidei devotionisque plena fraglantia.