I denique serpentem in paradiso inuenis utique non sine dei uoluntate generatum. in serpentis autem figura diabolus est; fuisse enim diabolum in paradiso etiam Ezechiel propheta C docet, qui dicit super principem Tyri: in uoluptate inquit paradisi factus es; principem Tyri autem in figura accipimus diaboli. numquid et hinc accusabimus deum, quia thensauros eius altitudinis et scientiae absconditos in Christo et occultos conprehendere non possumus, nisi quos ipse reuelare dignatus est? reuelauit tamen, ut sciamus etiam diaboli malitiam ad salutem prodesse hominibus, non quod diabolus prodesse uelit, sed quod malitiam eius etiam repugnantis D conuertit nobis dominus ad salutem. denique huius malitia lob sancti uiri fecit esse uirtutem et patientiam clariorem. huius malitia iustitiam eius exercuit, ut certaret et uinceret et uictoriam corona sequeretur; nemo enim nisi qui legitime certauerit coronatur. Ioseph quoque castimonia numquam ad 12 Ezech. 28, 13 23 II Tim. 2, 5 24 Gen. 39, 7 sqq. 3 commuuem PVC 7 utilitatem RvĮ utilitati* S 8 constituit.. P ti alt. 8. u. m2, us eras.) constitutus V ut s . u. m2 V post c ό mune add . sicut uoluit ipse ds B 11 iezechiel PiG\' et hiezechiel M 12 principe BC et (-ē m2) P\' uoluntate PC et (p s . n) M 13 est MCPx autem tyri M, autem om. SBP 14 ergo numquid N accusaaimua PV duni BP\' dum dfli nnn M 15 thesauros libri et (ex sed) P sed VC, et om. M1* 17 reuelabit ilf etiam om. BP1, in mg. S 18 quod (d 8. u. m2) RIJI quo BV\' 19 repugnantis (i ex e) PRV repugnantes V\' repugnante Px 20 nobis P (bi m2 ira ras.) 21 patientiam] sapientiam RV\' 22 exhercuit B etJ ut SP\' 24 coronabitur C nostri memoriam peruenisset, nisi mulier domini eius contubernalis ignitis diaboli spiculis incitata temptasset eius E affectum, nisi postremo affectasset eius interitum, quo clarior esset castimonia uiri, qui mortem pro castitate contempserit. uis scire consilium dei? nempe diabolo auctore neces uidentur iustis hominibus praeparari, exerceri quoque parricidia filiorum. attamen dominus Abraham etiam hac arte temptauit, ut immolari sibi filium ab eodem postularet. qua temptatione Abraham fidelis est domino conprobatus, quod a deuotionis obsequio nec dilecti filii miseratione reuocatus est. ita ergo et lignum F scientiae boni et mali in paradiso, quod erat speciosum ad uisum et bonum ad escam specie uidebatur; non enim usu bonum ad escam erat, quoniam esca eius uidetur hominibus obfuisse. ergo est quod singulis noceat, in commune prosit. ut Iudae nocuit diabolus, sed praeter illum omnes apostolos coronauit, qui malitiae eius temptamenta uicerunt.