<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>            pone enim, sine praeiudicio tamen adsertionis futurae, ideo <lb/>
            tibi hoc lignum de scientia boni et mali displicere, quia <lb/>
            posteaquam gustauerunt ex eo homines, intellexerunt esse se <lb/>
            nudos: attamen ad consummationem diuinae operationis dicam <lb/>
            tibi et hoc lignum in paradiso exortum et ideo a deo esse <lb n="20"/>
            permissum, ut possimus supereminentiam boni scire. quomodo <lb/>
            enim, si non esset scientia boni et mali, inter bonum et <note type="margin"> 148 A </note> <lb/>
            malum discretionem aliquam disceremus ? nam neque quod <lb/>
            malum erat malum indicaremus esse, nisi esset scientia boni <lb/>
            — scientia autem boni esse non posset, nisi esset et bonum<lb n="25"/>
            — neque rursus quod bonum erat sciremus bonum esse, nisi

<note type="footnote">18 Gen. 3, 7 </note>

<note type="footnote">1 et <hi rend="italic">pr. om. M</hi> 2 uidebimus <hi rend="italic">V</hi> (bi 8. <hi rend="italic">u.)</hi> uideamus (a <hi rend="italic">8. u.) PD</hi> <lb/>
            uidemus <hi rend="italic">AP1</hi> et s. <hi rend="italic">u. M</hi> 3 et <hi rend="italic">om. M</hi> enim <hi rend="italic">A</hi> (e s. u.) loci <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            4 gustantem <hi rend="italic">APVM</hi> gustantem ligno <hi rend="italic">B</hi> (ligno <hi rend="italic">in mg.) cet</hi>. 6 possimus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> (v <hi rend="italic">s</hi>. i <hi rend="italic">m2) C"</hi> 7 creatura est <hi rend="italic">P</hi> (est <hi rend="italic">exp.) C</hi> (est <hi rend="italic">eras.)</hi> 9 condempnare <lb/>
            <hi rend="italic">APBPC\' P et</hi> (p s. <hi rend="italic">tt. m2) C</hi> 11 intellegere (re s. u.) <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            13 <hi rend="italic">inde a</hi> reprehendamus <hi rend="italic">usque ad (c. 7 s. 35)</hi> insuffiatio, fructus <hi rend="italic">omnia <lb/>
            interciderunt in AD. desunt in A folia decem</hi> 14 meijtienda P <lb/>
            18 se esse <hi rend="italic">BC\'P"</hi> 25 bonum] malum <hi rend="italic">M</hi> mali P\' scientia mali <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            26 rursum <hi rend="italic">SB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="269"/>
            esset scientia mali. cape exemplum de ipsa condicione humani <lb/>
            corporis. nempe habet et amaritudinem quandam fellis, quae <lb/>
            si m commune prospicias, ad salutem hominis utilis inuenitur. <note type="margin"> B </note> <lb/>
            ergo et quod malum putamus plerumque non per omnia <lb/>
            malum est, sed in commune utile. nam sicut fel in parte <lb n="5"/>
            est corporis et tamen ad totius utilitatem corporis prodest, <lb/>
            ita utilitati omnium profuturam sciens deus scientiam <lb/>
            boni et mali in parte constituit, ut in commune prodesset. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            I denique serpentem in paradiso inuenis utique non sine <lb/>
            dei uoluntate generatum. in serpentis autem figura diabolus <lb n="10"/>
            est; fuisse enim diabolum in paradiso etiam Ezechiel propheta <note type="margin"> C </note> <lb/>
            docet, qui dicit super principem Tyri: in uoluptate inquit <lb/>
            paradisi factus es; principem Tyri autem in figura accipimus <lb/>
            diaboli. numquid et hinc accusabimus deum, quia <lb/>
            thensauros eius altitudinis et scientiae absconditos in Christo <lb n="15"/>
            et occultos conprehendere non possumus, nisi quos ipse reuelare <lb/>
            dignatus est? reuelauit tamen, ut sciamus etiam diaboli <lb/>
            malitiam ad salutem prodesse hominibus, non quod diabolus <lb/>
            prodesse uelit, sed quod malitiam eius etiam repugnantis <note type="margin"> D </note> <lb/>
            conuertit nobis dominus ad salutem. denique huius malitia <lb n="20"/>
            lob sancti uiri fecit esse uirtutem et patientiam clariorem. <lb/>
            huius malitia iustitiam eius exercuit, ut certaret et uinceret <lb/>
            et uictoriam corona sequeretur; nemo enim nisi qui legitime <lb/>
            certauerit coronatur. Ioseph quoque castimonia numquam ad

<note type="footnote"> 12 Ezech. 28, 13 23 II Tim. 2, 5 24 Gen. 39, 7 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 commuuem <hi rend="italic">PVC</hi> 7 utilitatem <hi rend="italic">RvĮ</hi> utilitati* <hi rend="italic">S</hi> 8 constituit.. P <lb/>
            ti <hi rend="italic">alt. 8. u. m2,</hi> us <hi rend="italic">eras.)</hi> constitutus <hi rend="italic">V</hi> ut <hi rend="italic">s</hi>. u. <hi rend="italic">m2 V post</hi> c<foreign xml:lang="grc">ό</foreign>mune <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. sicut uoluit ipse ds <hi rend="italic">B</hi> 11 iezechiel <hi rend="italic">PiG\'</hi> et hiezechiel <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            12 principe <hi rend="italic">BC et (-ē m2) P\'</hi> uoluntate <hi rend="italic">PC et</hi> (p <hi rend="italic">s</hi>. n) <hi rend="italic">M</hi> 13 est <lb/>
            <hi rend="italic">MCPx</hi> autem tyri <hi rend="italic">M,</hi> autem <hi rend="italic">om. SBP</hi> 14 ergo numquid <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            accusaaimua <hi rend="italic">PV</hi> duni <hi rend="italic">BP\'</hi> dum dfli nnn <hi rend="italic">M</hi> 15 thesauros <hi rend="italic">libri</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">(ex</hi> sed) P sed <hi rend="italic">VC,</hi> et <hi rend="italic">om. M1*</hi> 17 reuelabit <hi rend="italic">ilf</hi> etiam <hi rend="italic">om. <lb/>
            BP1, in mg. S</hi> 18 quod (d 8. <hi rend="italic">u. m2) RIJI</hi> quo <hi rend="italic">BV\'</hi> 19 repugnantis <lb/>
            (i <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">PRV</hi> repugnantes <hi rend="italic">V\'</hi> repugnante <hi rend="italic">Px</hi> 20 nobis <hi rend="italic">P</hi> (bi <hi rend="italic">m2 ira<lb/>
             ras.)</hi> 21 patientiam] sapientiam <hi rend="italic">RV\' 22</hi> exhercuit B etJ ut <hi rend="italic">SP\'</hi> <lb/>
            24 coronabitur <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            nostri memoriam peruenisset, nisi mulier domini eius contubernalis <lb/>
            ignitis diaboli spiculis incitata temptasset eius <note type="margin"> E </note> <lb/>
            affectum, nisi postremo affectasset eius interitum, quo clarior <lb/>
            esset castimonia uiri, qui mortem pro castitate contempserit. <lb/>
            uis scire consilium dei? nempe diabolo auctore neces uidentur<lb n="5"/>
            iustis hominibus praeparari, exerceri quoque parricidia filiorum. <lb/>
            attamen dominus Abraham etiam hac arte temptauit, ut immolari <lb/>
            sibi filium ab eodem postularet. qua temptatione Abraham <lb/>
            fidelis est domino conprobatus, quod a deuotionis obsequio <lb/>
            nec dilecti filii miseratione reuocatus est. ita ergo et lignum<note type="margin"> F </note> <lb n="10"/>
            scientiae boni et mali in paradiso, quod erat speciosum ad <lb/>
            uisum et bonum ad escam specie uidebatur; non enim usu <lb/>
            bonum ad escam erat, quoniam esca eius uidetur hominibus <lb/>
            obfuisse. ergo est quod singulis noceat, in commune prosit. <lb/>
            ut Iudae nocuit diabolus, sed praeter illum omnes apostolos<lb n="15"/>
            coronauit, qui malitiae eius temptamenta uicerunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>