<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="70" subtype="section" type="textpart"><p> sed quid loquatur consideremus: Adam ubi es? <lb/>
            adhuc in his remedium sanitatis est qui audiunt dei uerbum. <lb/>
            denique Iudaei, qui sibi clauserunt aures ne audirent, hodieque <lb/>
            non merentur audire. deinde habent remedium qui se <note type="margin"> B </note> absconderunt.  <lb/>
            nam qui absconditur erubescit, qui erubescit conuertitur, <lb n="15"/>
            sicut scriptum est: confundantur et conuertantur <lb/>
            omnes ualde uelociter. deinde hoc ipsum quod uocat <lb/>
            indicium sanaturi est, quia dominus quos miseratur et uocat. <lb/>
            dicendo autem: ubi es? non locum quaerit qui nouit arcanum; <lb/>
            neque enim deus clausos oculos habebat, ut non uideret <lb n="20"/>
            latentem. denique ideo dixit: factus est Adam unus ex <lb/>
            nobis, quia aperuit oculos. et hic quidem aperuit oculos, ut <note type="margin"> c </note> <lb/>
            culpam suam uideret, quam uitare non potuit; magis enim

<note type="footnote"> 1 Hebr. 4, 12 Gen. 3. 9 2 Philo Quaest. I 42 7 loh. 12, 28 <lb/>
            81oh.l2.29 16Psa.lm.VIll 21 Gen. 3, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 diaisionam A ad adam N (ad s. <hi rend="italic">M</hi>. m2 <hi rend="italic">M)</hi> 7 et <hi rend="italic">pr. om. SBP\'</hi> <lb/>
            interum A 8 illic P (c s. <hi rend="italic">M.)</hi> illi <hi rend="italic">AVCC\'D</hi> ille <hi rend="italic">BF\', om. RMV\',<lb/>
             tM S est ras</hi>. 4 <hi rend="italic">litt</hi>. 9 deambulans A (n s. <hi rend="italic">M.)</hi> 12 in liis om <hi rend="italic">RV\'</hi> <lb/>
            scitatia n qui JKY\', <hi rend="italic">OM. jR</hi> F\', quia <hi rend="italic">cct</hi>. dei s. M. m2 <hi rend="italic">M</hi> uerbum <lb/>
            dei <hi rend="italic">FCx</hi> 15 qui <hi rend="italic">alt.J</hi> et qui <hi rend="italic">B</hi> conuertantur] reuereantur <hi rend="italic">RB</hi> <lb/>
            reueantur V\' 17 denique h. i. quia u. est inditium sanandi B 18 quos <lb/>
            <hi rend="italic">PRP\'V\'</hi> quo J. quibus <hi rend="italic">cet</hi>. miseretur <hi rend="italic">MBPx</hi> miser.atur <hi rend="italic">S</hi> 19 nouit <lb/>
            (u <hi rend="italic">ex</hi> b) A arcanum <hi rend="italic">PVM</hi> archanum <hi rend="italic">cet</hi>. 20 enim <hi rend="italic">ow. APVD</hi> <lb/>
            21 ideo <hi rend="italic">infra M</hi>. m. <hi rend="italic">ant. A</hi> ideoque ait fotn. denique) <hi rend="italic">B</hi> tamquam <lb/>
            unus <hi rend="italic">N</hi> (tamquam a. M. <hi rend="italic">m2 Jf)</hi> 22 et... oculos s. w <hi rend="italic">mg</hi>. m1 <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="328"/>
            postquam peccauimus, nescio quomodo nostra delicta cognoscimus <lb/>
            et tunc peccatum esse intellegimus, quod antequam <lb/>
            peccaremus non putabamus esse peccatum, certe non quasi <lb/>
            peccatum putabamus esse damnandum; nam si damnaremus, <lb/>
            non admitteremus. deus autem omnium uidet culpas et<lb n="5"/>
            omnium delicta cognoscit; super omnium animam, super omnium <lb/>
            occulta oculos habet. quid ergo Adam ubi ea? id est non <note type="margin"> D </note> <lb/>
            in quo, sed in quibus es? non interrogatio ergo est, sed increpatio. <lb/>
            de quibus, inquit, bonis, de qua beatitudine, de qua <lb/>
            gratia in quam miseriam recidisti? dereliquisti uitam aeternam<lb n="10"/>
            et adtumulatus es morti, consepultus errori. ubi est illa tua <lb/>
            bene sibi conscia confidentia? timor iste culpam fatetur, <lb/>
            latebra praeuaricationem. ubi ergo es? hoc est non in quo <lb/>
            loco quaero, sed in quo statu. quo te perduxerunt peccata <lb/>
            tua, ut fugias deum tuum. quem ante quaerebas? fortasse<note type="margin"> E </note> <lb n="15"/>
            moueat cur ante increpatur Adam, cum mulier ante gustauerit? <lb/>
            sed a praeuaricatione sexus infirmior coeperit, a uerecundia <lb/>
            et excusatione fortior, ut femina erroris causa fuerit, uir <lb/>
            pudoris. 
</p></div><div n="71" subtype="section" type="textpart"><p> Et dixit mulier: serpens decepit me, et manducaui. <lb n="20"/>
            ueniabilis culpa, quam sequitur professio delictorum. ideo non <lb/>
            desperata mulier, quae non reticuit deo, sed magis confessa <lb/>
            peccatum est, quam medicabilis secuta sententia est. bonum

<note type="footnote">7 Philo Legg. alleg. III 17 (97, 21 sqq.; I 124, 9 sqq. C; <lb/>
            Qua.est.I4o 20Gen.3,13 </note>

<note type="footnote"> 1 nescimua fmus <hi rend="italic">aM. m2 et s. &lt;cr</hi>. o) <hi rend="italic">A</hi> 4 damnando. (&amp; <hi rend="italic">M*</hi> a. <hi rend="italic">m2) A</hi> <lb/>
            dampnandum <hi rend="italic">PBC\'V\'</hi> dampnaremus <hi rend="italic">PBC\'V\'</hi> 5 aatem] enim M <lb/>
            6 <hi rend="italic">onmiumpf.]</hi> omnem <hi rend="italic">Costerius</hi> animas <hi rend="italic">MB</hi> 7 quid est B (est &lt;. M. <lb/>
            <hi rend="italic">m2) MSBP\'C</hi> id est (est N. <hi rend="italic">M.) A</hi> 8 in <hi rend="italic">p)\'. OM</hi>. CC", quo sed in om. <lb/>
            <hi rend="italic">APVD</hi> est<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> A ergo interrogatio C, ergo <hi rend="italic">et</hi> est <hi rend="italic">ow. JSC"</hi> 9 bonis <lb/>
            inquit C 11 adtumula <hi rend="italic">A</hi> consepultus (se N. <hi rend="italic">M.) A</hi> ea AP 12 confidentia <lb/>
            (v w. <hi rend="italic">ant</hi>. s. op) <hi rend="italic">A</hi> timoris in (in s. <hi rend="italic">M.)</hi> te P timoris <hi rend="italic">(om</hi>. <lb/>
            iste) B <hi rend="italic">(in quo</hi> is <hi rend="italic">exp.) V\'</hi> 13 praeuancationem (v m2 s. e <hi rend="italic">alt.) A</hi> <lb/>
            non a. <hi rend="italic">M. JL</hi> 14 quo <hi rend="italic">(alt.)</hi> ... moueat <hi rend="italic">&lt;M mg. tM/*</hi>. m1 <hi rend="italic">A</hi> 16 te moueat <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            car] quare <hi rend="italic">RV\'</hi> 22 desperat R <hi rend="italic">et</hi> (t <hi rend="italic">postea add.) B</hi> non s. M. <lb/>
            m2 <hi rend="italic">JX, oMt. F\'</hi> 23 sententia (tcn N. <hi rend="italic">M.) A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="329"/>
            est condemnari in peccato et flagellari in delicto, ut cum <note type="margin"> F </note> <lb/>
            hominibus flagellemur. denique Cain quia uoluit crimen negare <lb/>
            indignus iudicatus est qui puniretur m peccato, sed remissus <lb/>
            est sine praescripto poenae, fortasse non tam maiori crimine.. <lb/>
            parricidii — illud enim conmisit in fratrem — quam sacrilegii, <lb n="5"/>
            quod deo credidit mentiendum dicens: nescio:numquid <lb/>
            ego custos fratris mei sum? et ideo accusatori diabolo eius <lb/>
            accusatio reseruata est, ut cum eius angelis flagelletur, qui <lb/>
            cum hominibus noluit flagellari. denique de talibus dictum: <note type="margin"> 17SA </note> <lb/>
            non est declinatio mortis eorum, et cum hominibus <lb n="10"/>
            non flagellabuntur. alia ergo ratio mulieris, quae licet <lb/>
            culpam praeuaricationis inciderat. tamen de paradisi lignis <lb/>
            habebat adhuc uirtutis escam et ideo dixit peccatum suum, et <lb/>
            reputatum est ei ad ueniam. iustus enim accusator est <lb/>
            sui in principio sermonis; neque enim potest quisquam <lb n="15"/>
            iustificari a peccato, nisi fuerit peccatum ante confessus. unde <lb/>
            dominus ait: dic iniquitates tuas, ut iustificeris.</p></div></div></body></text></TEI>