<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="62" subtype="section" type="textpart"><p> Et uidit mulier quia bonum est lignum ad <note type="margin"> E </note> manducandum  <lb/>
            et quia gratum oculis ad uidendum et <lb/>
            speciosum est ad intuendum. infirma auctor iudicii. <lb/>
            quae de eo quod non gustauerat iudicabat. et ideo non facile <lb/>
            nisi quod diligentius pertractauerimus, quod interiore probauerimus<lb n="15"/>
            affectu uidetur ad opus aliquod esse sumendum. accipiens <lb/>
            inquit de fructu eius manducauit et dedit uiro suo <lb/>
            simul. et manducauerunt ambo. bene praetermissum est ubi <lb/>
            decipitur Adam, quia non sua culpa, sed uitio lapsus uxorio est. <note type="margin"> F </note>  <lb/>
</p></div></div></body></text></TEI>