Et uidit mulier quia bonum est lignum ad E manducandum et quia gratum oculis ad uidendum et speciosum est ad intuendum. infirma auctor iudicii. quae de eo quod non gustauerat iudicabat. et ideo non facile nisi quod diligentius pertractauerimus, quod interiore probauerimus affectu uidetur ad opus aliquod esse sumendum. accipiens inquit de fructu eius manducauit et dedit uiro suo simul. et manducauerunt ambo. bene praetermissum est ubi decipitur Adam, quia non sua culpa, sed uitio lapsus uxorio est. F