<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            ergo si paradisus est in quo erant exorta uirgulta, uidetur <lb/>
            paradisus anima esse, quae multiplicat semen acceptum, in <lb n="15"/>
            qua uirtus unaquaeque plantatur, in qua erat etiam lignum <lb/>
            uitae, hoc est sapientia, sicut dixit Solomon quia sapientia <lb/>
            non de terra exorta est, sed de patre; est enim splendor <note type="margin"> C </note> <lb/>
            lucis aeternae et manatio omnipotentis gloriae. 
</p></div></div></body></text></TEI>