ergo si paradisus est in quo erant exorta uirgulta, uidetur paradisus anima esse, quae multiplicat semen acceptum, in qua uirtus unaquaeque plantatur, in qua erat etiam lignum uitae, hoc est sapientia, sicut dixit Solomon quia sapientia non de terra exorta est, sed de patre; est enim splendor C lucis aeternae et manatio omnipotentis gloriae.