<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p> 
            Sunt hoc loco qui dubitationem habeant utrum ex omni  <note type="margin">173 A </note> <lb/>
            ligno ita dixerit deus esse gustandum, ut cum de omni ligno <lb/>
            ita de scientiae boni et mali ligno gustaretur, an uero de <lb n="10"/>
            omni ligno gustandum, de solo ligno scientiae boni et mali <lb/>
            dixerit non esse gustandum? qui ne id quidem putant inutilis <lb/>
            esse rationis quod, quamuis noxia esca huius ligni fuerit, <lb/>
            tamen si cum ceteris ederetur, noxia esse non posset, quandoquidem <lb/>
            antidotum theriacum de corpore serpentis confici <lb n="15"/>
            solere dicatur, quod utique uirus corpusque serpentis, <lb/>
            cum solum sumitur, nocet, cum admiscetur aliis, sanitati est <lb/>
            et saluti. scientia quoque boni et mali, si quis sapientiam <lb/>
            habeat, si quis uitae semper intendat, si quis cetera uirtutum <lb/>
            genera consequatur, nequaquam inutilis aestimatur. hac igitur <lb n="20"/>
            ratione plerique putauerant posse etiam illud intellegi, ut <lb/>
            uideatur deus id inhibuisse, ne absque ceteris solum lignum <lb/>
            scientiae boni et mali gustaretur, non prohibuisse cum ceteris. <note type="margin"> c </note> <lb/>
            et hoc ideo putant dictum. quia ait deus ad Adam: quis <lb/>
            tibi indicauit quoniam nudus es, nisi de ligno a

<note type="footnote"> 24 Gen. S. 11 </note>

<note type="footnote"> 1 cognouerunt <hi rend="italic">BP</hi> cognooerint C 2 tangere <hi rend="italic">SB</hi> et perscrutari <lb/>
            <hi rend="italic">SB</hi> 5 discamus (a pro 8. u.).A 6 taemptamenta (te ex a).A 9 ut] <lb/>
            aut <hi rend="italic">AVD et</hi> (a <hi rend="italic">exp.) P</hi> 10 scientia <hi rend="italic">dPY</hi> mali (Ii 8. u.).A 11 de <lb/>
            solo ... gustandum <hi rend="italic">om. dPYD</hi> 14 possit <hi rend="italic">N post</hi> quandoquidem <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. etiam <hi rend="italic">N</hi> 15 antidotum <hi rend="italic">BOP\'</hi> anthidotum <hi rend="italic">eet</hi>. thiriacum <hi rend="italic">PVM</hi> <lb/>
            teriacum <hi rend="italic">R</hi> teraicum <hi rend="italic">V\'</hi> tiricum C tyriacum <hi rend="italic">P\'C\'</hi> de corpore <hi rend="italic">om. R V\'</hi> <lb/>
            16 utique (uti <hi rend="italic">in ras. m2) P</hi> 17 sanitatis est et salutis <hi rend="italic">SBl</hi> 18 quoque <lb/>
            <hi rend="italic">om. RV\'</hi> mali9 P quis <hi rend="italic">APVMD</hi> quid <hi rend="italic">cet</hi>. sapientiA P (a <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            ae) <hi rend="italic">D</hi> sapientia <hi rend="italic">Y</hi> sapientiae <hi rend="italic">cet</hi>. 19 <hi rend="italic">fort</hi>. iustitiae 22 ne ... prohibuisse <lb/>
            <hi rend="italic">om..APYD</hi> 24 dns <hi rend="italic">BV\'</hi> 25 quoniamJ quod <hi rend="italic">SBP</hi> quod iam <hi rend="italic">M</hi> nuşdus <lb/>
            est (t <hi rend="italic">eras.) A</hi> ea] esses <hi rend="italic">SBP</hi> a quoJ de quo <hi rend="italic">ItM</hi> de quo de <hi rend="italic">V</hi> quod <hi rend="italic">SBP</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="320"/>
            quo praeceperam tibi, ab hoc solo ne manducares, <lb/>
            manducasti? quod uideretur dare aliquem interpretandi <lb/>
            locum, nisi mulier in superioribus dicente serpente: quid <lb/>
            utique dixit deus, ne edatis ab omni ligno quod <lb/>
            est in paradiso? respondisset: quod est in medio paradisi,<lb n="5"/>
            dixit deus: non manducabitis ex eo. in quo <lb/>
            quamuis mulieris praeuaricaturae fides uideatur infirmior, <note type="margin"> D </note> <lb/>
            tamen non omnibus Adam spoliabo uirtutibus, ut uideatur in <lb/>
            paradiso nullam adsecutus fuisse uirtutem, nihil de ceteris <lb/>
            gustauisse lignis priusque culpam incidisse quam fructus esse<lb n="10"/>
            aliquos consecutus. non spoliabo ergo Adam, ne genus humanum <lb/>
            omne dispoliem, quod innocens est, antequam sensum <lb/>
            accipiat scientiae boni et mali. neque enim otiose dictum <lb/>
            est: nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut <lb/>
            puer iste, non intrabitis in regnum caelorum. <lb n="15"/>
            puer enim cum maledicitur, non remaledicit, cum percutitur, <note type="margin"> E </note> <lb/>
            non repercutit, ambitionum et rapinarum temptamenta non  <lb/>
            nouit.</p></div></div></body></text></TEI>