Serpens autem erat sapientior omnium B bestiarum, quae erant super terram, quas fecit dominus deus. et dixit serpens mulieri: quid utique dixit deus, needatis ab omni ligno quod est in paradiso? cum dicit sapientiorem serpentem, intellegis quem loquatur, C id est illum aduersarium nostrum, qui tamen habet huius sapientiam mundi. sed et uoluptas atque delectatio bene sapiens dicitur, quia et carnis appellatur sapientia, sicut habes quia sapientia huius carnis inimica est deo et ad exquirenda delectationum genera astuti sunt qui adpetentes sunt uoluptatum. siue ergo delectationem intellegas, quaedam est diuino aduersa mandato et inimica sensibus nostris, unde D sanctus Paulus ait: uideo aliam legem m membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, si autem ad diabolum referas, uerus inimicus est generis humani. quae causa autem inimicitiarum nisi inuidia? sicut Solomon ait quia inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum. inuidiae autem causa beatitudo hominis in paradiso positi et ideo, quoniam ipse. diabolus acceptam gratiam tenere non potuit, inuidit homini eo quod figuratus e limo, ut incola paradisi esset, electus est. E considerabat enim diabolus quod ipse, qui fuisset superioris 1 Gen. 3, 1 5 Augustinus contra Iul. Pelag. II 5, 13 (cum dicit ... lege peccati); cf. III 21, 48 9 Rom. 8, 7 13 Rom. 7, 23 17 Sap. 2, 24 1 erat om. RV\' 2 erant] repunt R V quas RSBP\'C\'V\' quam cet . 5 quemJ quae RV\' loquebatur BC et eb exp. S 6 illum] ilico SB et (e. m2 illfl) P\' sapientiam huius RCC\'V\' 7 uoluntas RMV 8 et II et sapientia M sapientia cet . 9 quia A (i 8. u.) huius om. SBPCC, fort. recte in dell R, om. Y\' 11 sunt s. m. m2 M 12 aduersata RV mandato A (n in ras., da 8. u.) 13 paulus AC\'D et 8. u. m2 S apfs 8. u. M apostolus Paulus P\', om. cet . menbris A 15 me om. RV 16 autem causa SBP\' 17 solomon M salemon V\' salomon cet . 18 introiuit A (i alt. 8. u.) introuit (m2 intrauit) S introibit (v a. b) R autem] enim M 19 beatitudo est B siti RV et ipse BP\' 21 est om. PVCC naturae, in haec saecularia et mundana deciderat, homo autem inferioris creaturae sperabat aeterna. hoc est ergo quod inuidit dicens: \'iste inferior adipiscetur quod ego seruare non potui? iste de terris migrabit ad caelum, cum ego de caelo lapsus in terras sim? multas uias habeo quibus hominem decipere possim. de limo factus est, terra ei mater est, coruptibilibus inuolutus est. etsi anima superioris naturae, tamen et ipsa F lapsui potest esse obnoxia in corporis carcere constituta, quando ego lapsum uitare non potui. est igitur uia prima, ut decipiatur. dum condicione sua maiora desiderat. hic enim quidam est conatus industriae. deinde carnis est quod non habeat desiderare. postremo in quo uideor ego omnibus esse sapientior, nisi circumscribam hominem et uersutia et fraude contendam?1 itaque machinatus est ut non primo Adam adoriretur, sed Adam per mulierem circumscribere conaretur. non adorsus est eum qui coram acceperat caeleste mandatum. 170 A sed eam adorsus est quae a uiro didicerat, non a deo quid obseruaret acceperat. neque enim habes quia mulieri dixit deus, sed quia Adae dixit, et ideo per Adam cognouisse mulier aestimanda est.