<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p> Et inmisit inquit deus soporem in Adam, et obdormiuit. <lb/>
            quis est iste sopor nisi quia paulisper, ad <note type="margin">D</note> coniugium  <lb n="10"/>
            copulandum cum intendimus animum, ueluti intentos <lb/>
            oculos ad dei regnum inclinare atque inflectere uidemur ad <lb/>
            quendam somnum istius mundi et paulisper obdormire diuinis, <lb/>
            dum in saecularibus mundanisque requiescimus? denique <lb/>
            posteaquam soporem, inquit, inmisit in Adam et dormiuit, <lb n="15"/>
            tunc aedificauit dominus deus costam, quam sumpsit <lb/>
            de Adam, in mulierem. bene aedificauit dixit, <lb/>
            ubi de mulieris creatione loquebatur, quia in uiro et muliere <lb/>
            domus uidetur quaedam plena esse perfectio. qui sine uxore <note type="margin"> E </note> <lb/>
            est quasi sine domo sit sic habetur; sicut enim uir publicis <lb n="20"/>
            officiis ita mulier domesticis ministeriis habilior aestimatur. <lb/>
            considera quia ex corpore costam sumpsit, non ex anima portionem, <lb/>
            hoc est:</p></div></div></body></text></TEI>