Et inmisit inquit deus soporem in Adam, et obdormiuit. quis est iste sopor nisi quia paulisper, ad D coniugium copulandum cum intendimus animum, ueluti intentos oculos ad dei regnum inclinare atque inflectere uidemur ad quendam somnum istius mundi et paulisper obdormire diuinis, dum in saecularibus mundanisque requiescimus? denique posteaquam soporem, inquit, inmisit in Adam et dormiuit, tunc aedificauit dominus deus costam, quam sumpsit de Adam, in mulierem. bene aedificauit dixit, ubi de mulieris creatione loquebatur, quia in uiro et muliere domus uidetur quaedam plena esse perfectio. qui sine uxore E est quasi sine domo sit sic habetur; sicut enim uir publicis officiis ita mulier domesticis ministeriis habilior aestimatur. considera quia ex corpore costam sumpsit, non ex anima portionem, hoc est: