in hoc ergo paradiso hominem deus posuit, quem plasmauit. intellege iam quia non eum hominem qui secundum imaginem dei est posuit, sed eum qui secundum corpus; incorporalis enim in loco non est. posuit autem eum m B paradiso sicut solem in caelo expectantem regnum caelorum, quemadmodum creatura expectat reuelationem filiorum dei.