<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p> i Nec illud otiosum, quod non de eadem terra, de qua pla- <lb/>
             <note type="margin"> E </note> <lb/>
            smatus est Adam, sed ae ipsius Adae costa facta sit mulier, <lb/>
            ut sciremus unam in uiro et muliere corporis esse naturam, <lb/>
            unum fontem generis humani. ideo non duo a principio facti <lb/>
            uir et mulier neque duo uiri neque duae mulieres, sed primum <lb n="5"/>
            uir, deinde ex eo mulier. unam enim naturam uolens hominum <lb/>
            constituere deus ab uno principio creaturae huius incipiens <note type="margin"> F </note> <lb/>
            multarum et disparium naturarum eripuit facultatem. faciamus <lb/>
            inquit ei adiutorium simile sibi. adiutorium ad <lb/>
            generationem constitutionis humanae intellegimus, et uere<lb n="10"/>
            bonum adiutorium. nam si pro meliore accipis adiutorium. <lb/>
            maior quaedam in causa generationis operatio mulieris repperitur <lb/>
            sicut istius terrae, quae semina primo accepta cohibendo <lb/>
            paulatim fotu suo adolescere facit et producit in segetem. in <lb/>
            eo igitur adiutorium bonum mulieris, quamquam etiam inferior<lb n="15"/>
            dicatur adiutor, ut et in usu repperimus humano, quia dignitate <lb/>
            potiores plerumque adiutorem menti inferioris adsciscunt. <note type="margin"> 167 A </note> 
</p></div></div></body></text></TEI>