i Nec illud otiosum, quod non de eadem terra, de qua pla- E smatus est Adam, sed ae ipsius Adae costa facta sit mulier, ut sciremus unam in uiro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani. ideo non duo a principio facti uir et mulier neque duo uiri neque duae mulieres, sed primum uir, deinde ex eo mulier. unam enim naturam uolens hominum constituere deus ab uno principio creaturae huius incipiens F multarum et disparium naturarum eripuit facultatem. faciamus inquit ei adiutorium simile sibi. adiutorium ad generationem constitutionis humanae intellegimus, et uere bonum adiutorium. nam si pro meliore accipis adiutorium. maior quaedam in causa generationis operatio mulieris repperitur sicut istius terrae, quae semina primo accepta cohibendo paulatim fotu suo adolescere facit et producit in segetem. in eo igitur adiutorium bonum mulieris, quamquam etiam inferior dicatur adiutor, ut et in usu repperimus humano, quia dignitate potiores plerumque adiutorem menti inferioris adsciscunt. 167 A