i Nec illud otiosum, quod non de eadem terra, de qua pla- E smatus est Adam, sed ae ipsius Adae costa facta sit mulier, ut sciremus unam in uiro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani. ideo non duo a principio facti uir et mulier neque duo uiri neque duae mulieres, sed primum uir, deinde ex eo mulier. unam enim naturam uolens hominum constituere deus ab uno principio creaturae huius incipiens F multarum et disparium naturarum eripuit facultatem. faciamus inquit ei adiutorium simile sibi. adiutorium ad generationem constitutionis humanae intellegimus, et uere bonum adiutorium. nam si pro meliore accipis adiutorium. maior quaedam in causa generationis operatio mulieris repperitur sicut istius terrae, quae semina primo accepta cohibendo paulatim fotu suo adolescere facit et producit in segetem. in eo igitur adiutorium bonum mulieris, quamquam etiam inferior dicatur adiutor, ut et in usu repperimus humano, quia dignitate potiores plerumque adiutorem menti inferioris adsciscunt. 167 A I Specta nunc cur deus adhuc finxerit de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxerit ea ad Adam, ut B uideret quid uocaret ea. qua ratione hoc factum est, cum tantummodo bestias agri et uolatilia caeli ad Adam adduxerit deus? erant enim pecora secundum suum genus. denique habes infra quia inposuit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus bestiis agri; Adae autem non est inuentus adiutor similis illi. quae igitur absolutio 1 Philo Quaest. I 25 8 Gen. 2, 18 18 Gen. 2, 19 23 Gen. 2, 20 1 odiosum A 2 adam s. u. m2 M Adae om. M 3 uiro (i s., u.) A muliere (e alt. postea add.) A 6 ex eo om. RV hominem A (v s . e) M 9 adiutorem RSBV\' simile CC\'D similem M (m alt. exp.) P\' (m alt. eras.) cet . 11 accipies M 12 casa A 13 sicuti M 14 fetu MC et (m2 fotu) P1 segetes B uerba in eo usque ad repperisti (p. 309 u. 7) om. VI 16 dicatur... (d .. eras.) A et] etiam MP1 reperimua ABC humano s. u. m2 M 17 menti APV 18 exspecta P finxerat (i s. ł) A 19 utj et P 22 genus suum SBPCI 23 nomina om. R 24 et JSBP\'C, om. cet . 25 inuentos (0 ex a et u 8. 9) A est nisi quia indomitae bestiae et uolatilia caeli diuina potestate ad hominem deducuntur? de pecoribus autem domitis C congregandis et homo habuit potestatem. itaque illud diuinae operationis fuerit, hoc humanae diligentiae. simul accipe qua causa omnia deducta sint ad Adam, ut in omnibus uideret ex utroque sexu substantiam constare naturae, id est ex masculo et femina et ipse usu exemploque cognosceret necessarium sibi consortium mulieris adiectum.