<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Iterum alia quaestio, quia dixit dominus non esse bonum <note type="margin"> E </note> <lb/>
            solum esse hominem. primo omnium cognosce quia in <lb/>
            superioribus, ubi hominem finxit deus de limo terrae, non <lb/>
            addidit: uidit deus quia bonum est quemadmodum in <note type="margin"> F </note> <lb/>
            singulis operibus suis. nam si dixisset illic bonum esse quia<lb n="5"/>
            homo factus est, inueniretur hoc esse contrarium, ut hic bonum <lb/>
            non esse diceret, cum in superioribus bonum esse dixisset. <lb/>
            sed hoc ibi cognosce, ubi solum Adam fecit. ceterum ubi <lb/>
            communiter conprehendit uirum et mulierem factos, licet ne <lb/>
            ibi quidem dixerit specialiter, tamen quia postea habet: uidit<lb n="10"/>
            deus omnia quae fecit, et ecce bona ualde, euidenter <lb/>
            est declaratum bonum esse quod et uir sit factus et mulier.  <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>