sequestrato igitur usu communi quid sit uita uiuere et quid sit morte mori et quid sit uiuere morte et mori uita consideremus. puto enim secundum scripturas quia uita uiuere admirabilem quandam illam uitam beatamque significet et hunc uiuendi c usum spirandique munus cum beatae uitae gratia ueluti coniunctum et quadam participatione permixtum demonstrare uideatur. hoc est enim uita uiuere, uirtute uiuere, beatae uitae actus habere in istius corporis uita; contra autem morte mori quid est aliud nisi cum morte corporis deformitatem significare morientis, cuius et caro communi uiuendi munere defrudetur et anima uitae aeternae usum habere non possit? est etiam qui uita moritur, ut qui uiuit corpore, I) sed actu moritur suo, quales 1111 sunt qui, ut ait propheta, descendunt in infernum uiuentes et illa de qua apostolus dicit quoniam uiuens mortua est. quartum superest, quod sunt qui etiam morte uiuunt, ut martyres sancti, qui utique moriuntur ut uiuant. moritur caro, sed uiuit gratia mortuorum. ergo absit a nobis, ut participes mortis uiuamus, sed contra participes uitae moriamur; sanctus enim nec uitae istius se uult esse participem, ut ait: dissolui E et cum Christo esse; multo enim melius et alius: heu me quod incolatus meus prolongatus est, dolens utique cum consortia uitae speret aeternae, istius uitae 16 Psalm. LIIII 16 17 I Tim. 5, 6 22 Philipp. 1, 23 24 Psalm. CXVIIII 5 1 quaedam] quae BV\', om. M 4 uiuere morte et mori uita scripsi uiuere morti et mori uitae libri 5 uito B 6 significat RCV etl ut AD 9 est s. u . m. ant. A uirtute uiuere s. u. CI, om. M 13 defrudetur A V et ml P defraudetur P m2 eet . anime (a s. e) A 14 ut qui uiuit om. RV\' 15 moriatur N qui nt II quibus N 16 descendant BMV 17 quartum (t s. u.) P 18 quod (quid m3) P uiuant K 21 moriagtor (m s . nt vi2) P 22 ut] quia R V\' qui ut a qui Erasmus ait apJs B dissolui enim RSBP\'V 23 enim om. RPxV 24 quodj quia VB 25 fjragilitate (i pr. s. u.) A fragilitate se contineri. et ideo possum e contrario dicere quia, etsi uita uiuere bonum est, uitae tamen uiuere ambiguum sit. potest enim dici quis uitae uiuere, hoc est uitae aeternae istius uita corporis militare, potest etiam dici uitae uiuere, hoc est uel quemcumque uel sanctum istius uitae habere desiderium corporalis, uti uerbi gratia si quis ideo honeste putet esse F uiuendum, ut is longaeuitatem uitae bonis actibus consequatur, quales plerique infirmiores sunt quos haec uita delectat.