\' Iterum hinc aliam faciunt quaestionem, ut ad uicem mandati eius, quod diximus in hominis opinione consistere, hanc ipsam opinionem inpressam a deo nobis tamquam 162 A praescriptum diuinae legis accusent. norat, inquit, hominem peccaturum qui creauit eum et has opiniones ei boni et mali inpressit an non nouerat? ut si dixeris quia non nouerat, alienum a maiestate dei sentias; si autem dixeris quia sciens deus peccaturum hominem communes tamen opiniones ei boni et mali inpressit, ut propter admixtionem malorum uitae perpetuitatem seruare non posset, sicut in illo non 12 II Cor. 3, 3 14 Rom. 2, 14 sq. 19 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. 3 inoboedientiae A mandatorum B 6 pullularunt MB 10 et ideo si NGC, fort. recte 12 lapideis om. B fort . atramento 14 ipsa sibi S 15 ea om. RVI 16 huiusmodi BVI 17 quae P 19 ad inuicem P (in s. u.) M (in exp.) 20 hominibus RM 22 norat A 1111 PRVI nouerat Am2 cet . peccatorum P (v s. 0) 23 ei scripsi et libri 25 deus aciens P4 26 deus p ̣ a ̣ t ̣ r ̣ e ̣ (p ̣ a ̣ t ̣ r ̣ e ̣ eras.) A 27 ut om. R P 28 post praesagum add . fuit RY\' et 8. u. M praesagum futuri ita in hoc non bonum deum significare uidearis. B atque hinc argumentantur quia non est creatura hominis a deo facta. nam sicut supra ostendimus eos dicere quia non est -mandatum dei, sic et hic dicunt: non ergo creatura hominis a deo, quia deus malum non fecit, homo autem opinionem accepit mali, dum a malis praecipitur abstinere. hoc autem genere alium bonum deum, alium operatorem hominis conantur adserere. quibus respondendum est ilico secundum C opinionem suam. si enim hominem nolunt a deo factum, quia peccator est homo. et hoc refugiunt, ne bonus deus peccatorem fecisse uideatur, quia non putant bonum qui fecerit peccatorem, dicant utrum operatorem hominis a deo factum putent. si enim a deo factus ille, ut dicunt, operator est hominis, quomodo bonus deus operatorem mali fecit? utique non bonus. nam si qui peccatorem fecit non bonus, cauendum ne grauius sit operatorem peccatoris fecisse; debuit enim D bonus deus prohibere natiuitatem eius qui peccati substantiam haberet inducere. quodsi dicunt non esse genitum operatorem, requirendum utrum bonus deus potuerit inhibere quoquo modo incipientem malitiam an non potuerit. si enim non potuit, infirmus; si potuit et non fecit, non bonus. ergo si sibi ista non congruunt nec suae sibi haereticorum conueniunt opiniones, requiramus ne forte rationis fuerit qua causa deus E siue geniti siue non geniti illius operatoris siuerit malitiam introire in hunc mundum, cum posset inhibere. itaque seruantes unum et eundem deum bonum atque operatorem id si possumus adstruamus quod gratiae utrique conueniat nec 1 hunc (ona . in) RV\' dum SBP\' 15 si N (qui om. M), om . II . fecit CP\' facit R (a ex e) cet . 16 peccatorem operatoris R peccatores APV peccatorem M, oni. C (in quo operatorê, 8 ex is) 18 habebat N operatorem Costerius 19 potuit ΠΜ 20 potuerit oinnino B 21 si (pr.) enim RSBV\' si uero (uero m2 ex enim) P\' 24 sinent Costerius sic uelit SBCC et (i alt. ex u) P\' si uelit cet . introire malitiam N 25 posset scripsi possit libri 2ti bonum deum R dum B et (om . bonum) P4 27 si (s. u.) possumus (ex pusuimus) A nec non MP1 accusationis eorum declinemus inuidiam qui ita dicunt: quomodo deus bonus, qui non solum passus est introire in hunc mundum malitiam, sed etiam in tantam confusionem uenire permisit? uerum haec accusatio tunc locum haberet. F si ita animae uim et intimae secreta mentis inficeret, ut . nullo pacto posset aboleri et inmedicabilium uulnerum menti atque animae nostrae uirus insideret; esset enim aptior huius querellae locus, quod cum omnia possit deus, hominem tamen perire sit passus. uerum cum deus nostri misericors respuendi erroris remedia reseruauerit abolendique omnia contagii non aboleuerit facultatem, quomodo inrationabile uel iniustum est, si permisit nostrum materiale temptari quadam trepidatione fragilitatis humanae, ut faeneratior postea gratia per paenitentiam delictorum in hominis rediret affectum et fragilitatis suae conscius, quod tam facile a diuinorum mandatorum serie deuiando trepidauerit, tamquam clauum animae 163 A fluctuantis mandata caelestia timeret amittere, diuinaeque misericordiae plus tribuens quod recepit amissum et sibi aliquid usurpans gratiae quod reuertit?