<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>
            sed quoniam etiam gentilibus, si forte istud obiecerint, <lb/>
            respondendum uidetur, qui exemplum non accipiunt, rationem <lb/>
            exigunt, accipiant etiam ipsi qua ratione dei filius uel praeuaricaturo <lb/>
            mandauerit uel elegerit proditurum. uenerat <note type="margin"> B </note> dominus  <lb/>
            Iesus omnes saluos facere peccatores; etiam circa impios <lb n="5"/>
            ostendere suam debuit uoluntatem. et ideo nec proditurum <lb/>
            debuit praeterire, ut aduerterent omnes quod in electione <lb/>
            etiam proditoris sui seruandorum omnium insigne praetendit <lb/>
            nec in eo laesus est uel Adam, quia mandatum accepit, uel <lb/>
            Iuda, quia electus est. non enim necessitatem deus uel illi <lb n="10"/>
            praeuaricationis uel huic proditionis inposuit, quia uterque, <lb/>
            si quod acceperat custodisset, a peccato potuit abstinere. <note type="margin"> C </note> denique  <lb/>
            nec ludaeos omnes credituros sciebat et tamen ait: <lb/>
            non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel. <lb/>
            ergo non in mandante culpa est, sed in praeuaricante peccatum <lb n="15"/>
            est, et quod in deo fuit ostendit omnibus quod omnes <lb/>
            uoluit liberare. nec tamen dico quia praeuaricationem nesciebat <lb/>
            futuram, immo quia sciebat adsero, sed non ideo pereuntis <lb/>
            proditoris inuidiam in se debuit deriuare, ut adscriberetur <lb/>
            deo quod uterque sit lapsus. nunc autem uterque <note type="margin"> D </note> redarguitur  <lb n="20"/>
            atque reconuincitur, quia et ille mandatum ne laberetur <lb/>
            accepit et hic etiam in apostolatus munus adscitus est, <lb/>
            ut uel beneficio reuocaretur a proditionis affectu, simul ut <lb/>
            dum alii reuincuntur, prodesset omnibus. non enim consisteret <lb/>
            peccatum, si interdictio non fuisset; non consistente autem <lb n="25"/>
            peccato non solum malitia, sed etiam uirtus fortasse non

<note type="footnote"> 4 Luc. 19, 10 14 Matth. 15, 24 </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">et</hi> 6 proditorem <hi rend="italic">B</hi> 4 &lt;si) nenerat <hi rend="italic">Henricus Schenkl</hi> 10 iudas <hi rend="italic">NC(\'I</hi> <lb/>
            12 potuit se <hi rend="italic">SBC\'</hi> potuit (-is <hi rend="italic">corr.)</hi> set (t 8. <hi rend="italic">u.) C</hi> potuisset <hi rend="italic">(eras., in <lb/>
            mg. ml potuisset) se Pi 14 is.ahel APP* isrt cet. 15 est om. RMSBV\'</hi> <lb/>
            16 est <hi rend="italic">om. P</hi> omnes <hi rend="italic">m2 s. ras. V</hi> 18 futorum <hi rend="italic">A</hi> (a s. u <hi rend="italic">tert.)</hi> r <lb/>
            19 deriuare <hi rend="italic">AMSB</hi> diriuare <hi rend="italic">P\'</hi> (i <hi rend="italic">pr. ex</hi> e) <hi rend="italic">cet</hi>. 21 atque <hi rend="italic">in mg. ml S, <lb/>
            om. P4, atque reconuincitur om. B conuincitur BVMSP\'V\'</hi> 2.3 beneficio <lb/>
            dei <hi rend="italic">N</hi> (dei <hi rend="italic">8. u. M)</hi> ad <hi rend="italic">A</hi> (d <hi rend="italic">exp.), fort</hi>. ab 24 dum] cum <hi rend="italic">B</hi> (ut <lb/>
            <hi rend="italic">s. u.)</hi> 26 fortasse <hi rend="italic">om. B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="296"/>
            esset, quae nisi aliqua malitiae fuissent semina, uel subsistere <lb/>
            uel eminere non posset. quid est enim peccatum nisi <note type="margin"> E </note> praeuaricatio  <lb/>
            legis diuinae et caelestium inoboedientia praeceptorum? <lb/>
            non enim auribus corporis de mandatis caelestibus <lb/>
            iudicamus, sed cum esset dei uerbum, opiniones quaedam<lb n="5"/>
            nobis boni et mali pullulauerunt, dum id quod malum est naturaliter <lb/>
            intellegimus esse uitandum et id quod bonum est <lb/>
            naturaliter nobis intellegimus esse praeceptum. in eo igitur <lb/>
            uocem domini uidemur audire, quod alia interdicat, alia praecipiat. <lb/>
            si quis non oboedierit illis quae semel a deo praecepta<note type="margin"> F </note> <lb n="10"/>
            credimus, poenae obnoxius aestimatur. dei autem praeceptum <lb/>
            non quasi in tabulis lapideis atramento legimus inscriptum, <lb/>
            sed cordibus nostris tenemus inpressum spiritu dei uiui. ergo <lb/>
            opinio nostra sibi legem facit. si enim gentes quae <lb/>
            legem non habent naturaliter ea quae legis sunt<lb n="15"/>
            faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt <lb/>
            lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus <lb/>
            suis. opinio igitur humana sibi tamquam dei lex est. 
</p></div></div></body></text></TEI>