sed quoniam etiam gentilibus, si forte istud obiecerint, respondendum uidetur, qui exemplum non accipiunt, rationem exigunt, accipiant etiam ipsi qua ratione dei filius uel praeuaricaturo mandauerit uel elegerit proditurum. uenerat B dominus Iesus omnes saluos facere peccatores; etiam circa impios ostendere suam debuit uoluntatem. et ideo nec proditurum debuit praeterire, ut aduerterent omnes quod in electione etiam proditoris sui seruandorum omnium insigne praetendit nec in eo laesus est uel Adam, quia mandatum accepit, uel Iuda, quia electus est. non enim necessitatem deus uel illi praeuaricationis uel huic proditionis inposuit, quia uterque, si quod acceperat custodisset, a peccato potuit abstinere. C denique nec ludaeos omnes credituros sciebat et tamen ait: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel. ergo non in mandante culpa est, sed in praeuaricante peccatum est, et quod in deo fuit ostendit omnibus quod omnes uoluit liberare. nec tamen dico quia praeuaricationem nesciebat futuram, immo quia sciebat adsero, sed non ideo pereuntis proditoris inuidiam in se debuit deriuare, ut adscriberetur deo quod uterque sit lapsus. nunc autem uterque D redarguitur atque reconuincitur, quia et ille mandatum ne laberetur accepit et hic etiam in apostolatus munus adscitus est, ut uel beneficio reuocaretur a proditionis affectu, simul ut dum alii reuincuntur, prodesset omnibus. non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset; non consistente autem peccato non solum malitia, sed etiam uirtus fortasse non 4 Luc. 19, 10 14 Matth. 15, 24 4 et 6 proditorem B 4