<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Iterum quaestio: sciebat praeuaricaturum deus Adam <note type="margin"> E </note> mandata  <lb/>
            sua an nesciebat? si nesciebat, non est ista diuinae<lb n="10"/>
            potestatis adsertio, si autem sciebat et nihilominus sciens <lb/>
            neglegenda mandauit, non est dei aliquid superfluum praecipere. <lb/>
            superfluo autem praecepit primoplasto IJU Adae quod <note type="margin"> F </note> <lb/>
            eum nouerat minime seruaturum. nihil autem deus superfluo <lb/>
            facit; ergo non est scriptura ex deo. hoc enim obiciunt qui<lb n="15"/>
            uetus non recipiunt testamentum et has interserunt quaestiones. <lb/>
            uerum hi sua sententia et opinione uincendi sunt. cum <lb/>
            enim noui testamenti non refutant fidem, exemplo sunt arguendi, <lb/>
            ut uetus credant, quoniam cum sibi diuina praecepta <lb/>
            et facta conueniunt, unius auctoris testamentum utrumque<lb n="20"/>
            liquet esse credendum. discant igitur non superfluum, non <lb/>
            iniustum etiam praeuaricaturo praescriptum esse mandatum. <lb/>
            nam et ipse dominus Iesus elegit Iudam, quem proditorem <lb/>
            sciebat. quem si per inpiudentiam electum putant, diuinae <note type="margin"> 161 A </note> <lb/>
            derogant potestati. sed hoc aestimare non possunt, cum scriptura<lb n="25"/>
            dicat quia sciebat Iesus qui eum proditurus <lb/>
            esset. conticescant igitur repugnatores isti ueteris testamenti.

<note type="footnote"> 9 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. 26 Ioh. 6, 64 </note>

<note type="footnote"> 1 destitutum <hi rend="italic">A</hi> (tu <hi rend="italic">pr. 8. 1t. mS)</hi> 3 deformitatis <hi rend="italic">(om</hi>. quam) RV\' <lb/>
            6 inpudentiam <hi rend="italic">APCCD</hi> prudentiam <hi rend="italic">RТx</hi> 8 potius] magis <hi rend="italic">RV</hi> 11 autein] <lb/>
            enim <hi rend="italic">BV</hi> 12 superfluam <hi rend="italic">A</hi> 13 superfluo <hi rend="italic">Y (v</hi> m2 s. o) superfluum <lb/>
            <hi rend="italic">BSBP\'V\'</hi> primoplasmato <hi rend="italic">M</hi> plasto <hi rend="italic">S (in mg</hi>. primo: psalto) <lb/>
            14 deus <hi rend="italic">in ras. S</hi> superfluo deus <hi rend="italic">YB</hi> superfluum <hi rend="italic">M</hi> 15 exj a C\' <lb/>
            16 accipiunt <hi rend="italic">BV\'</hi> 19 sibi <hi rend="italic">om. RVI</hi> 20 testamentum testamentum <lb/>
            <hi rend="italic">A V et (pr. e.rp.) P</hi> 21 discat II 22 <hi rend="italic">praeuaricatoriR</hi> praeuaricaturi r\' <lb/>
            26 qui 1131 quis <hi rend="italic">cet</hi>. 27 erat <hi rend="italic">N</hi> istius <hi rend="italic">R P et</hi> (us 8. fl.) <hi rend="italic">M</hi> </note> 
<pb n="295"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>