<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>excludendam igitur se esse cognoscens  <lb/>
            consortio uiri quem diligebat noluit defraudari. iterum accipe: <lb/>
            non cognitio mali malum est, sed cum actus inplet malitiam. <note type="margin"> 159 A </note> <lb/>
            non enim statim qui nouit malum quod malum est facit, <lb n="5"/>
            sed qui quod malum esse nouit operatur. incentiuum <lb/>
            autem ad operandum quod malum est aut iracundia aut <lb/>
            cupiditas esse consueuit. nec statim necesse, ut habens <lb/>
            scientiam mali faciat quod inprobum nouit, nisi aut iracundia <lb/>
            aut cupiditate uincatur. unde quod diximus incentiuum <lb n="10"/>
            peccandi uel ira uel cupiditas est uel plerumque formido, <lb/>
            licet ex formidine oriatur cupiditas, dum unusquisque <note type="margin"> B </note> <lb/>
            uult uitare quod metuit. et ideo recte iracundiam et cupiditatem <lb/>
            duo reliquorum posuimus incentiua uitiorum. consideremus <lb/>
            igitur utrum Eua his ad uitium stimulis incitata sit. <lb n="15"/>
            sed neque irascebatur marito neque cupiditate uicta est; in <lb/>
            secundo dumtaxat errat, ut edendum uiro daret quod iam <lb/>
            ipsa gustauerat. primo fuerat cupiditas auctor erroris, ut ipsa <lb/>
            ederet, sequentisque fuit causa peccati. quod enim iam gustauerat <lb/>
            desiderare non poterat et gustando mali fuerat <note type="margin"> C </note> scientiam  <lb n="20"/>
            consecuta. malum igitur quod aduerterat in uirum deriuare <lb/>
            non debuit neque coniugem proprium praeuaricatorem <lb/>
            diuini facere mandati. sciens igitur prudensque peccauit, <lb/>
            sciens uirum in suum traxit errorem, alioquin inuenietur <lb/>
            falsus esse de ligno scientiae boni et mali sermo, si etiam, <lb n="25"/>
            posteaquam de ea arbore manducauit, scientiam mali habere

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">post</hi> noluit <hi rend="italic">ras</hi>. 6 <hi rend="italic">litt. in R</hi> defraudari (de <hi rend="italic">in ras.) R</hi> 4 actum <lb/>
            <hi rend="italic">B V</hi> actas <hi rend="italic">M</hi> 6 nouit esse malum <hi rend="italic">B</hi> essęţ (e s. et) malum nouit <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            incendiuui <hi rend="italic">R Y\'</hi> 7 est <hi rend="italic">s</hi>. «. <hi rend="italic">m2 B, om. V\'</hi> ad <hi rend="italic">(s</hi>. aut <hi rend="italic">m2) R</hi> <lb/>
            iracundia est <hi rend="italic">V</hi> 8 necesse est <hi rend="italic">M</hi> (est s. <hi rend="italic">u.) SP\'</hi> ut <hi rend="italic">post</hi> scientiam <lb/>
            <hi rend="italic">transponit M</hi> 14 duo <hi rend="italic">Maurini</hi> duorum <hi rend="italic">libri</hi> aliquorum <hi rend="italic">P VCC\'</hi> <lb/>
            15 hic <hi rend="italic">PY</hi> 16 marito <hi rend="italic">Erasmus</hi> merito <hi rend="italic">libri</hi> 17 erat <hi rend="italic">PF, puto</hi> errauit <lb/>
            <hi rend="italic">uel</hi> errauerat 18 fuerat <hi rend="italic">P m2 C</hi> fuerit <hi rend="italic">P ml cet., sed fort</hi>. fuit <hi rend="italic">scribendum<lb/>
             </hi> 19 sequens usque <hi rend="italic">P (corr. m3) V</hi> quodJ quia (qui <hi rend="italic">V, om</hi>. enim <lb/>
            iam) <hi rend="italic">BV\'</hi> 20 scientia <hi rend="italic">P</hi> (-&amp; <hi rend="italic">m2) CC</hi> 21 auerterat <hi rend="italic">B et (corr. ml) M</hi> <lb/>
            diriuare <hi rend="italic">R</hi> 22 debuitj poterat <hi rend="italic">B</hi> 24 uero <hi rend="italic">R V\'</hi> inuenitur <hi rend="italic">MB</hi> <lb/>
            26 boni et mali <hi rend="italic">BPx</hi> </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb/>
             
<pb n="292"/>
            non potuit. quodsi uerus est sermo, cupiditatis utique causam <lb/>
            habere non potuit, licet plerique sic excusandum putent, <note type="margin"> D </note> <lb/>
            quod diligens uirum ab eo timuerit separari et hanc causam <lb/>
            cupiditatis praetendant, quod esse uoluerit cum marito. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Iterum alia quaestio subripit, unde mors accident Adae,<note type="margin"> E </note> <lb n="5"/>
            utrum a natura ligni eiusmodi an uero a deo. si naturae hoc <lb/>
            ligni adscribimus, uidetur ligni huius fructus uiuificanti insufflationi <lb/>
            dei praestare, siquidem quem uiuificauerat insufflatio <lb/>
            fructus huius ligni traxit ad mortem. aut si deum operatorem <lb/>
            mortis esse memoramus, dicunt quod gemina opinione<lb n="10"/>
            accusemus, quod aut ita inmitis, ut noluerit ignoscere, cum <lb/>
            posset ignoscere, aut si ignoscere non potuit, uideatur infirmus. <lb/>
            uideamus igitur quomodo diluendum sit. nisi fallor, <note type="margin">F </note> <lb/>
            quia mortis causa inoboedientia fuit, et ideo homo ipse sibi <lb/>
            mortis est causa, non habens deum suae mortis auctorem. <lb n="15"/>
            neque enim si medicus praescripserit aegrotanti quibus uideatur <lb/>
            cauendum atque ille ab interdictis non putauerit abstinendum, <lb/>
            causa ei mortis est medicus, sed utique ipse sibi reus <lb/>
            mortis est propriae. itaque deus quasi bonus medicus prohibuit  <lb/>
            ne Adam nocitura gustaret.</p></div></div></body></text></TEI>