excludendam igitur se esse cognoscens consortio uiri quem diligebat noluit defraudari. iterum accipe: non cognitio mali malum est, sed cum actus inplet malitiam. 159 A non enim statim qui nouit malum quod malum est facit, sed qui quod malum esse nouit operatur. incentiuum autem ad operandum quod malum est aut iracundia aut cupiditas esse consueuit. nec statim necesse, ut habens scientiam mali faciat quod inprobum nouit, nisi aut iracundia aut cupiditate uincatur. unde quod diximus incentiuum peccandi uel ira uel cupiditas est uel plerumque formido, licet ex formidine oriatur cupiditas, dum unusquisque B uult uitare quod metuit. et ideo recte iracundiam et cupiditatem duo reliquorum posuimus incentiua uitiorum. consideremus igitur utrum Eua his ad uitium stimulis incitata sit. sed neque irascebatur marito neque cupiditate uicta est; in secundo dumtaxat errat, ut edendum uiro daret quod iam ipsa gustauerat. primo fuerat cupiditas auctor erroris, ut ipsa ederet, sequentisque fuit causa peccati. quod enim iam gustauerat desiderare non poterat et gustando mali fuerat C scientiam consecuta. malum igitur quod aduerterat in uirum deriuare non debuit neque coniugem proprium praeuaricatorem diuini facere mandati. sciens igitur prudensque peccauit, sciens uirum in suum traxit errorem, alioquin inuenietur falsus esse de ligno scientiae boni et mali sermo, si etiam, posteaquam de ea arbore manducauit, scientiam mali habere 3 post noluit ras . 6 litt. in R defraudari (de in ras.) R 4 actum B V actas M 6 nouit esse malum B essęţ (e s. et) malum nouit M incendiuui R Y\' 7 est s . «. m2 B, om. V\' ad (s . aut m2) R iracundia est V 8 necesse est M (est s. u.) SP\' ut post scientiam transponit M 14 duo Maurini duorum libri aliquorum P VCC\' 15 hic PY 16 marito Erasmus merito libri 17 erat PF, puto errauit uel errauerat 18 fuerat P m2 C fuerit P ml cet., sed fort . fuit scribendum 19 sequens usque P (corr. m3) V quodJ quia (qui V, om . enim iam) BV\' 20 scientia P (-& m2) CC 21 auerterat B et (corr. ml) M diriuare R 22 debuitj poterat B 24 uero R V\' inuenitur MB 26 boni et mali BPx 19* non potuit. quodsi uerus est sermo, cupiditatis utique causam habere non potuit, licet plerique sic excusandum putent, D quod diligens uirum ab eo timuerit separari et hanc causam cupiditatis praetendant, quod esse uoluerit cum marito. Iterum alia quaestio subripit, unde mors accident Adae, E utrum a natura ligni eiusmodi an uero a deo. si naturae hoc ligni adscribimus, uidetur ligni huius fructus uiuificanti insufflationi dei praestare, siquidem quem uiuificauerat insufflatio fructus huius ligni traxit ad mortem. aut si deum operatorem mortis esse memoramus, dicunt quod gemina opinione accusemus, quod aut ita inmitis, ut noluerit ignoscere, cum posset ignoscere, aut si ignoscere non potuit, uideatur infirmus. uideamus igitur quomodo diluendum sit. nisi fallor, F quia mortis causa inoboedientia fuit, et ideo homo ipse sibi mortis est causa, non habens deum suae mortis auctorem. neque enim si medicus praescripserit aegrotanti quibus uideatur cauendum atque ille ab interdictis non putauerit abstinendum, causa ei mortis est medicus, sed utique ipse sibi reus mortis est propriae. itaque deus quasi bonus medicus prohibuit ne Adam nocitura gustaret.