- Iterum quaestiones serunt. qui nescit, inquit, bonum et malum, ne et ipsum quidem nouit malum esse non seruare mandatum nec ipsum bonum nouit quod est oboedire mandato. et ideo quia non nouerat, uenia, inquit, dignus fuit qui B non oboediuit, non condemnatione. quae quidem quaestio de his absolutionem habet quae ante memorauimus. considerare enim potuit homo ex iis quae deus ante ei contulerat, quod insufflationem dei accepit, quod erat in paradiso uoluptatis locatus, summam auctori oboedientiam deferendam. et ideo si uim nesciebat boni et mali, tamen quia tantorum auctor dixerat de ligno scientiae boni et mali non esse gustandum, fidem praeceptori seruare debuerat; non enim ab eo peritia, c sed fides exigebatur. intellegebat utique deum omnibus praeminere; personam iubentis spectare debuerat. etsi non intellegebat uim qualitatemque iussorum, sciebat tamen praeceptori deferendam esse reuerentiam. habebat in natura hanc opinionem, etsi non habebat iudicium boni et mali. denique et mulier serpenti dicit: ex omni ligno paradisi 8 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. 25 Gcn. 3, 2 sq. 1 possit MSBP 2 in om. P\' 5 lacunam significare malui quam, interpolationem statuere ita, ut autem in suspicionem uocaretur altum (corr. m2) PV 6 recte ergo 1JISBCP\' 7 condemnatur MS condempnatur C (p s. u.) cet . 9 et] id SBP\' 10 nec hoc ipsum SBP 14 his libri deus ante ei PVC ei deus ante B (ante s. u.) deus ei ante cet . 15 uoluptatis om. B 17 si] etsi B et (s. quamuis) M 18 et mali om. B 20 intellegebat om. B, ante exigebatur transponit M O 21 ergo (g) addidi, ideoque Costerius post iubentis add . iussa in mg. m2 R sectare R (-ri mH) F\' 23 natura PVCC 25 dixit C\' XXXII. Ambr. pars 1, fnsc. 1. 19 manducabimus, de fructu autem ligni quod est in medio paradiso dixit deus: non manducabitis ex D eo. ita ergo sciebat oboediendum esse mandato ut diceret: ex omni fructu manducabimus, quod dominus imperauerat, de ligno autem quod est in medio paradiso imperatum a deo dicit non esse gustandum, ne morte morerentur. ergo quae sciuit deferendum esse mandato sciuit utique malum esse praeuaricari et ideo iuste praeuaricata damnatur.