<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p> - Iterum quaestiones serunt. qui nescit, inquit, bonum et <lb/>
            malum, ne et ipsum quidem nouit malum esse non seruare <lb/>
            mandatum nec ipsum bonum nouit quod est oboedire mandato. <lb n="10"/>
            et ideo quia non nouerat, uenia, inquit, dignus fuit qui <note type="margin"> B </note> <lb/>
            non oboediuit, non condemnatione. quae quidem quaestio de <lb/>
            his absolutionem habet quae ante memorauimus. considerare <lb/>
            enim potuit homo ex iis quae deus ante ei contulerat, quod <lb/>
            insufflationem dei accepit, quod erat in paradiso uoluptatis <lb n="15"/>
            locatus, summam auctori oboedientiam deferendam. et ideo <lb/>
            si uim nesciebat boni et mali, tamen quia tantorum auctor <lb/>
            dixerat de ligno scientiae boni et mali non esse gustandum, <lb/>
            fidem praeceptori seruare debuerat; non enim ab eo peritia, <note type="margin"> c </note> <lb/>
            sed fides exigebatur. intellegebat utique deum omnibus praeminere; <lb n="20"/>
            &lt;ergo&gt; personam iubentis spectare debuerat. etsi <lb/>
            non intellegebat uim qualitatemque iussorum, sciebat tamen <lb/>
            praeceptori deferendam esse reuerentiam. habebat in natura <lb/>
            hanc opinionem, etsi non habebat iudicium boni et mali. denique <lb/>
            et mulier serpenti dicit: ex omni ligno paradisi

<note type="footnote"> 8 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. 25 Gcn. 3, 2 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 possit <hi rend="italic">MSBP</hi> 2 in <hi rend="italic">om. P\'</hi> 5 <hi rend="italic">lacunam significare malui quam, <lb/>
            interpolationem statuere ita, ut</hi> autem <hi rend="italic">in suspicionem uocaretur</hi> altum <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. m2) PV</hi> 6 recte ergo <hi rend="italic">1JISBCP\'</hi> 7 condemnatur <hi rend="italic">MS</hi> condempnatur <lb/>
            C (p <hi rend="italic">s. u.) cet</hi>. 9 et] id <hi rend="italic">SBP\'</hi> 10 nec hoc ipsum <lb/>
            <hi rend="italic">SBP</hi> 14 his <hi rend="italic">libri</hi> deus ante ei <hi rend="italic">PVC</hi> ei deus ante <hi rend="italic">B</hi> (ante s. u.) <lb/>
            deus ei ante <hi rend="italic">cet</hi>. 15 uoluptatis <hi rend="italic">om. B</hi> 17 si] etsi <hi rend="italic">B et</hi> (s. quamuis) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            18 et mali <hi rend="italic">om. B</hi> 20 intellegebat <hi rend="italic">om. B, ante</hi> exigebatur <hi rend="italic">transponit M</hi> <lb/>
            O <lb/>
            21 ergo (g) <hi rend="italic">addidi,</hi> ideoque <hi rend="italic">Costerius post</hi> iubentis <hi rend="italic">add</hi>. iussa <hi rend="italic">in mg. <lb/>
             m2 R</hi> sectare <hi rend="italic">R</hi> (-ri <hi rend="italic">mH)</hi> F\' 23 natura <hi rend="italic">PVCC</hi> 25 dixit <hi rend="italic">C\'</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXII. Ambr. pars 1, fnsc. 1. </note>

<note type="footnote"> 19 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="290"/>
            manducabimus, de fructu autem ligni quod est in <lb/>
            medio paradiso dixit deus: non manducabitis ex <note type="margin"> D </note> <lb/>
            eo. ita ergo sciebat oboediendum esse mandato ut diceret: <lb/>
            ex omni fructu manducabimus, quod dominus imperauerat, de <lb/>
            ligno autem quod est in medio paradiso imperatum a deo<lb n="5"/>
            dicit non esse gustandum, ne morte morerentur. ergo quae <lb/>
            sciuit deferendum esse mandato sciuit utique malum esse <lb/>
            praeuaricari et ideo iuste praeuaricata damnatur. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Accipe aliud: si adsumptio de ligno scientiae boni et mali <lb/>
            ita operatoria erat, ut et bonum et malum agnosceretur, quod<note type="margin"> E </note> <lb n="10"/>
            uidetur scriptura ostendere, dum dicit quia ubi manducauerunt <lb/>
            ambo, aperti sunt oculi eorum et cognouerunt <lb/>
            quod nudi essent, hoc est aperti sunt oculi <lb/>
            cordis et cognouerunt turpe esse nudos se degere, sine dubio <lb/>
            ubi gustauit mulier de ligno scientiae boni et mali, peccauit<lb n="15"/>
            et se peccasse cognouit. quae igitur se peccasse cognouerat <lb/>
            uel uirum ad peccati communionem inuitare non debuit. inliciendo <lb/>
            autem uirum et dando ei quod ipsa gustauerat non <note type="margin"> F </note> <lb/>
            uitauit, sed iterauit peccatum. nam utique si uere rationem <lb/>
            spectes, eum quem diligebat non trahere ad consortium <lb n="20"/>
            poenae, sed magis ab eo quod cognouerat ipsa esse peccatum <lb/>
            uel inscientem reuocare debuerat, quamuis uideatur haec mulier <lb/>
            sciens quod post culpam in paradiso esse non posset

<note type="footnote"> 11 Gen. 3, 6 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 manducabitis <hi rend="italic">R</hi> manducabimus ... deus non <hi rend="italic">om. Y\'</hi> comedemus <lb/>
            de ligno autem seientio boni et mali quod P" 2 paradysi <hi rend="italic">RP"C\' et</hi> <lb/>
            (i <hi rend="italic">ex</hi> 0) P1 dns <hi rend="italic">B et</hi> (n <hi rend="italic">eras.) S</hi> 3 sciat <hi rend="italic">R (corr. m2) V</hi> 4 manducabitis <lb/>
            <hi rend="italic">RV\'</hi> 5 medio <hi rend="italic">om. PV</hi> paradysi <hi rend="italic">R et</hi> (i <hi rend="italic">ex</hi> o) P <lb/>
            6 forte <hi rend="italic">R P</hi> morirentur P <hi rend="italic">(corr. ml) V</hi> q 8. u. <hi rend="italic">m2 P, om. cet</hi>. <lb/>
            qui <hi rend="italic">add. Costerius</hi>. quia <hi rend="italic">tacite Maurini</hi> 7 sciuit <hi rend="italic">alt. ex</hi> sicut P <lb/>
            8 dampnantur <hi rend="italic">R V</hi> 10 et <hi rend="italic">pr. om. MCC</hi> cognosceretur <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            11 diuidevetur P uide»»tur <hi rend="italic">V</hi> 14 cordis] eorum <hi rend="italic">Y</hi> 15 boni et <lb/>
            mali <hi rend="italic">om. P</hi> 17 dubitauit <hi rend="italic">R</hi> dubitat ÎS. <hi rend="italic">m2</hi> debuerat) <hi rend="italic">C</hi> 18 ipse <hi rend="italic">R <lb/>
            (corr. m2) V\'</hi> 19 nam] non <hi rend="italic">PYC\'</hi> si uerae <hi rend="italic">R</hi> (e <hi rend="italic">alt. 8</hi>. u.) si <lb/>
            aera M (a a. <hi rend="italic">u.)</hi> siue <hi rend="italic">P\'</hi> 20 tradere <hi rend="italic">RV</hi> ad <hi rend="italic">coneortiQ R</hi> (tt <hi rend="italic">ex o)</hi> <lb/>
            a consortio <hi rend="italic">V</hi> 23 culpa <hi rend="italic">R</hi> (å <hi rend="italic">ex</hi> a m2) </note> <lb/>
             
<pb n="291"/>
            metuisse ne sola de paradiso eiceretur. denique absconderunt <lb/>
            se ambo post culpam.</p></div></div></body></text></TEI>