Ergo paiadisus est plurima ligna habens, sed ligna c fructifera, ligna plena suci atque uirtutis, de quibus dictum est: exultabunt omnia ligna siluarum, ligna semper florentia uiriditate meritorum, sicut illud lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, cuius folium non defluet, quia totus in eo fructus exuberat. hic ergo paradisus est.