<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p> ergo <note type="margin"> B </note> <lb n="10"/>
            positus est in paradiso uir, facta est in paradiso mulier, <lb/>
            sed etiam tunc priusquam a serpente mulier deciperetur, <lb/>
            habuit uiri gratiam, quoniam de uiro sumpta est, licet <lb/>
            hoc sacramentum magnum sit, sicut apostolus dixit, et ideo <lb/>
            causam uitae ex eo traxit. ideoque de uiro tantum scriptura <lb n="15"/>
            dixit quia posuit eum in paradiso operari et custodire. <lb/>
            non idem est operari et custodire; in opere enim quidam <lb/>
            uirtutis processus est, in custodia quaedam consummatio operis <note type="margin"> C </note> <lb/>
            deprehenditur, eo quod quasi consummata custodiat. haec <lb/>
            duo ab homine requiruntur, ut et operibus noua quaerat et <lb n="20"/>
            parta custodiat, quod est generale. Philon autem, quoniam <lb/>
            spiritalia Iudaico non capiebat affectu, intra moralia se tenuit, <lb/>
            ut diceret haec duo quaeri, opera in agro, custodiam domus.

<note type="footnote"> 7 I Petr. 8, 7 14 Ephes. 5. 32 21 Philo Quaest. I 14; cf. <lb/>
            Legg. alleg. I 28 (61, 30; I 84, 16 <hi rend="italic">C.)</hi> </note>

<note type="footnote"> 1 qui om. <hi rend="italic">V, in mg. m2 P</hi> quia <hi rend="italic">V\' et</hi> (a <hi rend="italic">ems.) BP*</hi> 3 probarit (i <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">BV\'</hi> probauerit <hi rend="italic">SBP\'</hi> 4 putarit <hi rend="italic">R</hi> (ri <hi rend="italic">in ras.)</hi> putauerit <hi rend="italic">SBP4</hi> <lb/>
            si] etsi <hi rend="italic">P\'</hi> et se <hi rend="italic">B</hi> 5 cui se] si ubi se R (u <hi rend="italic">in ras.) V\'</hi> gratia <lb/>
            <hi rend="italic">B V\'</hi> mutne.tur <hi rend="italic">P</hi> (e <hi rend="italic">eras.)</hi> mutuetur (u <hi rend="italic">alt. s. u.) M</hi> 6 inpertiri <lb/>
            (i <hi rend="italic">tert. m2 ex</hi> e) <hi rend="italic">P</hi> praecepit <hi rend="italic">BP\'V\'</hi> petrus praecepit <hi rend="italic">B</hi> petrus <lb/>
            praecipit <hi rend="italic">C\'</hi> 8 uaso <hi rend="italic">(m2</hi> nasi) <hi rend="italic">PP\'</hi> uasi <hi rend="italic">B</hi> (i <hi rend="italic">ex</hi> o, <hi rend="italic">s</hi>. o <hi rend="italic">m2) V</hi> (i <hi rend="italic">in <lb/>
            ras.)</hi> muliebri <hi rend="italic">B</hi> mulieri <hi rend="italic">cet</hi>. 9 gratique <hi rend="italic">R (m2</hi> gratieque) <hi rend="italic">Y\'</hi> <lb/>
            10 uti <hi rend="italic">P ut S</hi> 12 serpentem (m <hi rend="italic">eras.) B</hi> 18 uiri] uir <hi rend="italic">R V\'</hi> 14 hoc <hi rend="italic">om. <lb/>
            BV</hi> 15 ideo <hi rend="italic">(om</hi>. que) P 16 operari <hi rend="italic">in mg. m2 R</hi> 17 non ... <lb/>
            custodire <hi rend="italic">om. pi</hi> 21 parta <hi rend="italic">B</hi> (a <hi rend="italic">alt. ex</hi> o) partu <hi rend="italic">V</hi> pacta <hi rend="italic">S</hi> peracta <lb/>
            <hi rend="italic">BP\'</hi> fison <hi rend="italic">B</hi> fylon <hi rend="italic">C\'</hi> filon <hi rend="italic">P</hi> (1 <hi rend="italic">in ras.) cet</hi>. 22 infra <hi rend="italic">PVCC</hi> <lb/>
            mortalia <hi rend="italic">(s</hi>. t moralia) <hi rend="italic">P\'</hi> 23 domo <hi rend="italic">M</hi> in domo <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            et quamuis paradisus operibus, inquit, ruralibus non egeret, <lb/>
            tamen quia primus homo lex posteritatis futurus erat, ideo <lb/>
            legitimi etiam in paradiso speciem suscepit laboris, ut nos <note type="margin"> D </note> <lb/>
            ad operationem et custodiam debiti officii et hereditariae <lb/>
            successionis munus adstringeret. haec duo ergo a te exiguntur<lb n="5"/>
            siue moraliter siue spiritaliter. quod etiam psalmus te propheticus <lb/>
            docet, quia scriptum est: nisi dominus aedificauerit <lb/>
            domum, in uanum laborauerunt qui aedificant <lb/>
            eam; nisi dominus custodierit ciuitatem, <lb/>
            in uanum uigilauerunt qui custodiunt eam. uides<lb n="10"/>
            illos laborare qui in operis sunt aedificationisque processu, <lb/>
            istos uero uigilare qui iam custodiam perfecti operis <note type="margin"> E </note> receperunt.  <lb/>
            unde et dominus apostolis quasi iam perfectioribus <lb/>
            uigilate inquit et orate, ne intretis in temptationem, <lb/>
            docens perfectae naturae munus et plenae uirtutis gratiam<lb n="15"/>
            esse seruandam nec quemquam etiam perfectiorem nisi uigilauerit <lb/>
            sui debere esse securum. 
</p></div></div></body></text></TEI>