ergo B positus est in paradiso uir, facta est in paradiso mulier, sed etiam tunc priusquam a serpente mulier deciperetur, habuit uiri gratiam, quoniam de uiro sumpta est, licet hoc sacramentum magnum sit, sicut apostolus dixit, et ideo causam uitae ex eo traxit. ideoque de uiro tantum scriptura dixit quia posuit eum in paradiso operari et custodire. non idem est operari et custodire; in opere enim quidam uirtutis processus est, in custodia quaedam consummatio operis C deprehenditur, eo quod quasi consummata custodiat. haec duo ab homine requiruntur, ut et operibus noua quaerat et parta custodiat, quod est generale. Philon autem, quoniam spiritalia Iudaico non capiebat affectu, intra moralia se tenuit, ut diceret haec duo quaeri, opera in agro, custodiam domus. 7 I Petr. 8, 7 14 Ephes. 5. 32 21 Philo Quaest. I 14; cf. Legg. alleg. I 28 (61, 30; I 84, 16 C.) 1 qui om. V, in mg. m2 P quia V\' et (a ems.) BP* 3 probarit (i ex e) BV\' probauerit SBP\' 4 putarit R (ri in ras.) putauerit SBP4 si] etsi P\' et se B 5 cui se] si ubi se R (u in ras.) V\' gratia B V\' mutne.tur P (e eras.) mutuetur (u alt. s. u.) M 6 inpertiri (i tert. m2 ex e) P praecepit BP\'V\' petrus praecepit B petrus praecipit C\' 8 uaso (m2 nasi) PP\' uasi B (i ex o, s . o m2) V (i in ras.) muliebri B mulieri cet . 9 gratique R (m2 gratieque) Y\' 10 uti P ut S 12 serpentem (m eras.) B 18 uiri] uir R V\' 14 hoc om. BV 15 ideo (om . que) P 16 operari in mg. m2 R 17 non ... custodire om. pi 21 parta B (a alt. ex o) partu V pacta S peracta BP\' fison B fylon C\' filon P (1 in ras.) cet . 22 infra PVCC mortalia (s . t moralia) P\' 23 domo M in domo B et quamuis paradisus operibus, inquit, ruralibus non egeret, tamen quia primus homo lex posteritatis futurus erat, ideo legitimi etiam in paradiso speciem suscepit laboris, ut nos D ad operationem et custodiam debiti officii et hereditariae successionis munus adstringeret. haec duo ergo a te exiguntur siue moraliter siue spiritaliter. quod etiam psalmus te propheticus docet, quia scriptum est: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam; nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt qui custodiunt eam. uides illos laborare qui in operis sunt aedificationisque processu, istos uero uigilare qui iam custodiam perfecti operis E receperunt. unde et dominus apostolis quasi iam perfectioribus uigilate inquit et orate, ne intretis in temptationem, docens perfectae naturae munus et plenae uirtutis gratiam esse seruandam nec quemquam etiam perfectiorem nisi uigilauerit sui debere esse securum.