<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> : Et adprehendit deus hominem, quem fecit, et <lb/>
            posuit eum in paradiso operari et custodire. uides <note type="margin"> E </note> <lb/>
            quoniam qui erat adprehenditur; erat autem in terra plasmationis <lb/>
            suae. adprehendit ergo eum uirtus dei inspirans<lb n="10"/>
            processus et incrementa uirtutis. denique in paradiso eum <lb/>
            conlocauit, ut scias adprehensum quasi adflatum diuina esse <lb/>
            uirtute. quo loci illud aduerte quia extra paradisum uir factus <lb/>
            est et mulier intra paradisum, ut aduertas quod non loci, <lb/>
            non generis nobilitate, sed uirtute unusquisque gratiam sibi<lb n="15"/>
            conparat. denique extra paradisum factus, hoc est in inferiore <note type="margin"> F </note> <lb/>
            loco uir melior inuenitur et illa quae in meliore loco hoc <lb/>
            est in paradiso facta est inferior repperitur; mulier enim prior <lb/>
            decepta est et uirum ipsa decepit. unde apostolus Petrus <lb/>
            subiectas fortiori uaso mulieres sanctas uiris suis uelut dominis<lb n="20"/>
            oboedire memorauit. et Paulus ait quia Adam non est <lb/>
            seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione <lb/>
            fuit. deinde contuendum quia nemo debet sibi facile praesumere. <lb/>
            nam ecce illa quae in adiumentum facta est uiro <lb/>
            praesidio uirili indiget, quia uir caput est mulieris, ille autem

<note type="footnote">5 Matth. 24, 27 7 Gen. 2, 15 19 I Petr. 3, 1 et 7 21 I Tim. <lb/>
            2, 14 24 Gen. 2, 18 25 I Cor. 11, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 adfuturae <hi rend="italic">BSBP1</hi> acfuturae <hi rend="italic">P</hi> afuturae <hi rend="italic">V</hi> (i 8. a <hi rend="italic">pr.) MV</hi> affuturae <lb/>
            <hi rend="italic">CC\'</hi> 2 uitalis <hi rend="italic">PSCC et</hi> (le <hi rend="italic">m2 s</hi>. lis) <hi rend="italic">R</hi> 8 orientem est <hi rend="italic">B <lb/>
            4 post</hi> orientem <hi rend="italic">tn mg. ml add</hi>. plantatus est <hi rend="italic">M</hi> 6 aedem <hi rend="italic">MS et</hi> <lb/>
            (aeden <hi rend="italic">corr.) PP\'</hi> aeden <hi rend="italic">B (in ras.) V</hi> eden <hi rend="italic">cet</hi>. 10 inspirans <hi rend="italic">PVCC</hi> <lb/>
            spirans <hi rend="italic">cet</hi>. 12 adflatu <hi rend="italic">R</hi> diuing seruitutis <hi rend="italic">R</hi> diuine seruituti <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            13 loci (0 8. i) <hi rend="italic">P</hi> loco <hi rend="italic">SBG\'P\'</hi> 16 inferiori <hi rend="italic">MP"</hi> inferiore <hi rend="italic">in ras. P</hi> <lb/>
            17 in <hi rend="italic">om. B</hi> meliori <hi rend="italic">SBP\'P"V\'</hi> 18 facta est <hi rend="italic">om. RV</hi> 20 uasi <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> (i <hi rend="italic">ex</hi> 0. 8. 0 m2) <hi rend="italic">P\'</hi> (i <hi rend="italic">ex 0 m2)</hi> uase (se <hi rend="italic">in ras. m. rec.) C</hi> sea-s <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> (ta <hi rend="italic">eras.)</hi> scatas <hi rend="italic">V</hi> (ta <hi rend="italic">del.)</hi> 24 facta ... adiumentum <hi rend="italic">om. B</hi> 25 uirili] <lb/>
            uiri <hi rend="italic">SP\'</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="281"/>
            qui adiumentum uxoris habiturum se esse credebat lapsus <lb/>
            est per uxorem. unde nemo debet facile alteri se credere <note type="margin"> 154 A </note> <lb/>
            nisi cuius uirtutem probarit nec adrogare sibi qui se pro <lb/>
            auxilio putarit adscitum, sed magis si inuenerit fortiorem, <lb/>
            cui se putabat esse praesidio, ab ipso gratiam mutuetur, <lb n="5"/>
            sicut et uiros mulieribus honorem inpertire apostolus praecipit <lb/>
            Petrus dicens: uiri similiter cohabitantes secundum <lb/>
            scientiam tamquam infirmiori uaso muliebri <lb/>
            inpertientes honorem tamquam coheredi gratiae  <lb/>
            uitae, uti ne inpediantur orationes uestrae. 
</p></div></div></body></text></TEI>