: Et adprehendit deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari et custodire. uides E quoniam qui erat adprehenditur; erat autem in terra plasmationis suae. adprehendit ergo eum uirtus dei inspirans processus et incrementa uirtutis. denique in paradiso eum conlocauit, ut scias adprehensum quasi adflatum diuina esse uirtute. quo loci illud aduerte quia extra paradisum uir factus est et mulier intra paradisum, ut aduertas quod non loci, non generis nobilitate, sed uirtute unusquisque gratiam sibi conparat. denique extra paradisum factus, hoc est in inferiore F loco uir melior inuenitur et illa quae in meliore loco hoc est in paradiso facta est inferior repperitur; mulier enim prior decepta est et uirum ipsa decepit. unde apostolus Petrus subiectas fortiori uaso mulieres sanctas uiris suis uelut dominis oboedire memorauit. et Paulus ait quia Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit. deinde contuendum quia nemo debet sibi facile praesumere. nam ecce illa quae in adiumentum facta est uiro praesidio uirili indiget, quia uir caput est mulieris, ille autem 5 Matth. 24, 27 7 Gen. 2, 15 19 I Petr. 3, 1 et 7 21 I Tim. 2, 14 24 Gen. 2, 18 25 I Cor. 11, 3 1 adfuturae BSBP1 acfuturae P afuturae V (i 8. a pr.) MV affuturae CC\' 2 uitalis PSCC et (le m2 s . lis) R 8 orientem est B 4 post orientem tn mg. ml add . plantatus est M 6 aedem MS et (aeden corr.) PP\' aeden B (in ras.) V eden cet . 10 inspirans PVCC spirans cet . 12 adflatu R diuing seruitutis R diuine seruituti V 13 loci (0 8. i) P loco SBG\'P\' 16 inferiori MP" inferiore in ras. P 17 in om. B meliori SBP\'P"V\' 18 facta est om. RV 20 uasi R (i ex 0. 8. 0 m2) P\' (i ex 0 m2) uase (se in ras. m. rec.) C sea-s P (ta eras.) scatas V (ta del.) 24 facta ... adiumentum om. B 25 uirili] uiri SP\' qui adiumentum uxoris habiturum se esse credebat lapsus est per uxorem. unde nemo debet facile alteri se credere 154 A nisi cuius uirtutem probarit nec adrogare sibi qui se pro auxilio putarit adscitum, sed magis si inuenerit fortiorem, cui se putabat esse praesidio, ab ipso gratiam mutuetur, sicut et uiros mulieribus honorem inpertire apostolus praecipit Petrus dicens: uiri similiter cohabitantes secundum scientiam tamquam infirmiori uaso muliebri inpertientes honorem tamquam coheredi gratiae uitae, uti ne inpediantur orationes uestrae. ergo B positus est in paradiso uir, facta est in paradiso mulier, sed etiam tunc priusquam a serpente mulier deciperetur, habuit uiri gratiam, quoniam de uiro sumpta est, licet hoc sacramentum magnum sit, sicut apostolus dixit, et ideo causam uitae ex eo traxit. ideoque de uiro tantum scriptura dixit quia posuit eum in paradiso operari et custodire. non idem est operari et custodire; in opere enim quidam uirtutis processus est, in custodia quaedam consummatio operis C deprehenditur, eo quod quasi consummata custodiat. haec duo ab homine requiruntur, ut et operibus noua quaerat et parta custodiat, quod est generale. Philon autem, quoniam spiritalia Iudaico non capiebat affectu, intra moralia se tenuit, ut diceret haec duo quaeri, opera in agro, custodiam domus. 7 I Petr. 8, 7 14 Ephes. 5. 32 21 Philo Quaest. I 14; cf. Legg. alleg. I 28 (61, 30; I 84, 16 C.) 1 qui om. V, in mg. m2 P quia V\' et (a ems.) BP* 3 probarit (i ex e) BV\' probauerit SBP\' 4 putarit R (ri in ras.) putauerit SBP4 si] etsi P\' et se B 5 cui se] si ubi se R (u in ras.) V\' gratia B V\' mutne.tur P (e eras.) mutuetur (u alt. s. u.) M 6 inpertiri (i tert. m2 ex e) P praecepit BP\'V\' petrus praecepit B petrus praecipit C\' 8 uaso (m2 nasi) PP\' uasi B (i ex o, s . o m2) V (i in ras.) muliebri B mulieri cet . 9 gratique R (m2 gratieque) Y\' 10 uti P ut S 12 serpentem (m eras.) B 18 uiri] uir R V\' 14 hoc om. BV 15 ideo (om . que) P 16 operari in mg. m2 R 17 non ... custodire om. pi 21 parta B (a alt. ex o) partu V pacta S peracta BP\' fison B fylon C\' filon P (1 in ras.) cet . 22 infra PVCC mortalia (s . t moralia) P\' 23 domo M in domo B et quamuis paradisus operibus, inquit, ruralibus non egeret, tamen quia primus homo lex posteritatis futurus erat, ideo legitimi etiam in paradiso speciem suscepit laboris, ut nos D ad operationem et custodiam debiti officii et hereditariae successionis munus adstringeret. haec duo ergo a te exiguntur siue moraliter siue spiritaliter. quod etiam psalmus te propheticus docet, quia scriptum est: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam; nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt qui custodiunt eam. uides illos laborare qui in operis sunt aedificationisque processu, istos uero uigilare qui iam custodiam perfecti operis E receperunt. unde et dominus apostolis quasi iam perfectioribus uigilate inquit et orate, ne intretis in temptationem, docens perfectae naturae munus et plenae uirtutis gratiam esse seruandam nec quemquam etiam perfectiorem nisi uigilauerit sui debere esse securum.