<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Secundum euangelium autem digna est figura iustitiae, <lb/>
            quia uirtus est in salutem omni credenti. denique ipse <note type="margin"> 15-3 A </note> <lb/>
            dominus ait: sine nos implere omnem iustitiam, quae <lb/>
            quidem parens ceterarum est fecunda uirtutum, quamuis in <lb/>
            quo aliqua harum quas diximus principalis est uirtus, in eo <lb n="10"/>
            etiam ceterae praesto sint, quia ipsae sibi sunt conexae concretaeque <lb/>
            uirtutes. nam utique Abel iustus et fortissimus ac <lb/>
            patientissimus Abraham et prudentissimi prophetae et Moyses <lb/>
            eruditus in omni sapientia Aegyptiorum maiorem honestatem <lb/>
            aestimauit Aegypti thensauris obprobrium Christi. et quis <note type="margin"> B </note> sapientior  <lb n="15"/>
            quam Danihel? Solomon quoque sapientiam poposcit et <lb/>
            meruit. dictum est ergo de quattuor uirtutum fluminibus, <lb/>
            quorum potus est utilis. et quia Phison aurum bonum terrae et <lb/>
            carbunculum et lapidem prasinum habere dictus est, hoc quoque  <lb/>
            quale sit consideremus. 
</p></div></div></body></text></TEI>