Secundum euangelium autem digna est figura iustitiae, quia uirtus est in salutem omni credenti. denique ipse 15-3 A dominus ait: sine nos implere omnem iustitiam, quae quidem parens ceterarum est fecunda uirtutum, quamuis in quo aliqua harum quas diximus principalis est uirtus, in eo etiam ceterae praesto sint, quia ipsae sibi sunt conexae concretaeque uirtutes. nam utique Abel iustus et fortissimus ac patientissimus Abraham et prudentissimi prophetae et Moyses eruditus in omni sapientia Aegyptiorum maiorem honestatem aestimauit Aegypti thensauris obprobrium Christi. et quis B sapientior quam Danihel? Solomon quoque sapientiam poposcit et meruit. dictum est ergo de quattuor uirtutum fluminibus, quorum potus est utilis. et quia Phison aurum bonum terrae et carbunculum et lapidem prasinum habere dictus est, hoc quoque quale sit consideremus.