<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Secundum euangelium autem digna est figura iustitiae, <lb/>
            quia uirtus est in salutem omni credenti. denique ipse <note type="margin"> 15-3 A </note> <lb/>
            dominus ait: sine nos implere omnem iustitiam, quae <lb/>
            quidem parens ceterarum est fecunda uirtutum, quamuis in <lb/>
            quo aliqua harum quas diximus principalis est uirtus, in eo <lb n="10"/>
            etiam ceterae praesto sint, quia ipsae sibi sunt conexae concretaeque <lb/>
            uirtutes. nam utique Abel iustus et fortissimus ac <lb/>
            patientissimus Abraham et prudentissimi prophetae et Moyses <lb/>
            eruditus in omni sapientia Aegyptiorum maiorem honestatem <lb/>
            aestimauit Aegypti thensauris obprobrium Christi. et quis <note type="margin"> B </note> sapientior  <lb n="15"/>
            quam Danihel? Solomon quoque sapientiam poposcit et <lb/>
            meruit. dictum est ergo de quattuor uirtutum fluminibus, <lb/>
            quorum potus est utilis. et quia Phison aurum bonum terrae et <lb/>
            carbunculum et lapidem prasinum habere dictus est, hoc quoque  <lb/>
            quale sit consideremus. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>  uidetur enim nobis tamquam aurum <lb n="20"/>
            bonum Enos, qui prudenter dei nomen scire desiderauit. Enoch <lb/>
            autem, qui translatus est et mortem non uidit, carbunculus <note type="margin"> c </note> <lb/>
            quidam est lapis boni odoris, quem operibus suis sanctus Enoch <lb/>
            deo detulit gratiam quandam factis et moribus spirans. Noe <lb/>
            uero tamquam prasinus lapis uitalem colorem praetulit,

<note type="footnote"> 7 Rom. 1, 16 8 Matth. 3, 15 16 Reg. III 3, 8 sqq. 20 cf. <lb/>
            Philo Legg. alleg. I 25 et 26 (59 et 60; I 82 C.) 21 Gen. 4, 26; 5, 24 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 angustiati <hi rend="italic">C et</hi> (i <hi rend="italic">pr. 8. u. m2) MP\'</hi> 8 <hi rend="italic">post</hi> sine <hi rend="italic">add</hi>. modo sic <lb/>
            enim decet <hi rend="italic">B (in quo</hi> enim nunc, n <hi rend="italic">tert. 8. u.) SP\' et C (qui om</hi>. nos) <lb/>
            <hi rend="italic">C\' (in</hi> quo nos decet) omnem <hi rend="italic">om. ItV</hi> 9 quamuis R (m <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">m2) <lb/>
            M</hi> quasuis <hi rend="italic">V</hi> quadamuis P (uis <hi rend="italic">in ras.) V, om. CI,</hi> quadam ui <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            11 sint <hi rend="italic">PV</hi> sunt <hi rend="italic">cet</hi>. 12 namque <hi rend="italic">B</hi> utique et <hi rend="italic">BSV\' et</hi> (etiam <hi rend="italic">fill</hi> <lb/>
            8. utique) <hi rend="italic">P4</hi> utique etiam <hi rend="italic">M</hi> 13 profetae <hi rend="italic">PV</hi> 15 thesauris <hi rend="italic">libri</hi> <lb/>
            16 daniel <hi rend="italic">C</hi> salomon <hi rend="italic">libri</hi> 20 qualis <hi rend="italic">M</hi> (e <hi rend="italic">s</hi>. iş) <hi rend="italic">R</hi> 21 enoch <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> (h <hi rend="italic">8. u. m2)</hi> enoc <hi rend="italic">M</hi> 23 quidem <hi rend="italic">B</hi> odoris q; moribus JK <lb/>
            24 cara deo <hi rend="italic">SBP\'</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="280"/>
            siquidem diluuii tempore solus uelut ad futurae constitutionis <lb/>
            uitale semen in illa arca est reseruatus. ergo bene paradisus, <lb/>
            qui pluribus fluminibus inrigatur, secundum orientem, non <lb/>
            contra orientem, hoc est secundum illum orientem, cui nomen <lb/>
            est oriens, id est secundum Christum, qui iubar quoddam<note type="margin"> D </note> <lb n="5"/>
            aeternae lucis effudit, et est in Edem, hoc est in uoluptate. 
</p></div></div></body></text></TEI>