Secundum euangelium autem digna est figura iustitiae, quia uirtus est in salutem omni credenti. denique ipse 15-3 A dominus ait: sine nos implere omnem iustitiam, quae quidem parens ceterarum est fecunda uirtutum, quamuis in quo aliqua harum quas diximus principalis est uirtus, in eo etiam ceterae praesto sint, quia ipsae sibi sunt conexae concretaeque uirtutes. nam utique Abel iustus et fortissimus ac patientissimus Abraham et prudentissimi prophetae et Moyses eruditus in omni sapientia Aegyptiorum maiorem honestatem aestimauit Aegypti thensauris obprobrium Christi. et quis B sapientior quam Danihel? Solomon quoque sapientiam poposcit et meruit. dictum est ergo de quattuor uirtutum fluminibus, quorum potus est utilis. et quia Phison aurum bonum terrae et carbunculum et lapidem prasinum habere dictus est, hoc quoque quale sit consideremus. uidetur enim nobis tamquam aurum bonum Enos, qui prudenter dei nomen scire desiderauit. Enoch autem, qui translatus est et mortem non uidit, carbunculus c quidam est lapis boni odoris, quem operibus suis sanctus Enoch deo detulit gratiam quandam factis et moribus spirans. Noe uero tamquam prasinus lapis uitalem colorem praetulit, 7 Rom. 1, 16 8 Matth. 3, 15 16 Reg. III 3, 8 sqq. 20 cf. Philo Legg. alleg. I 25 et 26 (59 et 60; I 82 C.) 21 Gen. 4, 26; 5, 24 1 angustiati C et (i pr. 8. u. m2) MP\' 8 post sine add . modo sic enim decet B (in quo enim nunc, n tert. 8. u.) SP\' et C (qui om . nos) C\' (in quo nos decet) omnem om. ItV 9 quamuis R (m ex a m2) M quasuis V quadamuis P (uis in ras.) V, om. CI, quadam ui cet . 11 sint PV sunt cet . 12 namque B utique et BSV\' et (etiam fill 8. utique) P4 utique etiam M 13 profetae PV 15 thesauris libri 16 daniel C salomon libri 20 qualis M (e s . iş) R 21 enoch C (h 8. u. m2) enoc M 23 quidem B odoris q; moribus JK 24 cara deo SBP\' siquidem diluuii tempore solus uelut ad futurae constitutionis uitale semen in illa arca est reseruatus. ergo bene paradisus, qui pluribus fluminibus inrigatur, secundum orientem, non contra orientem, hoc est secundum illum orientem, cui nomen est oriens, id est secundum Christum, qui iubar quoddam D aeternae lucis effudit, et est in Edem, hoc est in uoluptate.