<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>            secundum tempus est Abraham et Isaac et Iacob reliquorumque <lb/>
            numerus patriarcharum, in quibus casta et pura <lb/>
            quaedam temperantia religionis effulsit. inmaculatus enim <lb/>
            Isaac per repromissionem Abrahae datus filius, non tam corporalis <lb/>
            partus quam diuinae munus praeferens indulgentiae,<lb n="5"/>
            in quo uere inmaculati figura praecessit, ut apostolus docet <lb/>
            dicens quia Abrahae dictae sunt repromissiones et <lb/>
            semini eius. non dicit: et seminibus tamquam in <note type="margin"> E </note> <lb/>
            multis, sed sicut in uno: et semini tuo, qui est  <lb/>
            Christus.</p></div></div></body></text></TEI>