secundum tempus est Abraham et Isaac et Iacob reliquorumque numerus patriarcharum, in quibus casta et pura quaedam temperantia religionis effulsit. inmaculatus enim Isaac per repromissionem Abrahae datus filius, non tam corporalis partus quam diuinae munus praeferens indulgentiae, in quo uere inmaculati figura praecessit, ut apostolus docet dicens quia Abrahae dictae sunt repromissiones et semini eius. non dicit: et seminibus tamquam in E multis, sed sicut in uno: et semini tuo, qui est Christus.