tamen quoniam legimus in Genesi a deo paradisum esse plantatum secundum orientem et ibi esse positum hominem, quem plasmauit deus, istius paradisi auctorem iam possumus inuenire. quis est enim qui potuit fingere paradisum nisi B omnipotens deus, qui dixit et facta sunt, numquam indi-. gens eorum quae generari uellet? ipse ergo plantauit paradisum, de quo dicit sapientia: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus, eradicabitur. bona angelorum plantatio, bona sanctorum; sancti enim sub ficu et uite dicuntur in illo pacis futuri tempore, in quibus typus est angelorum.