<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            tamen quoniam legimus in Genesi a deo paradisum esse <lb/>
            plantatum secundum orientem et ibi esse positum hominem, <lb/>
            quem plasmauit deus, istius paradisi auctorem iam possumus<lb n="10"/>
            inuenire. quis est enim qui potuit fingere paradisum nisi <note type="margin"> B </note> <lb/>
            omnipotens deus, qui dixit et facta sunt, numquam indi-. <lb/>
            gens eorum quae generari uellet? ipse ergo plantauit paradisum, <lb/>
            de quo dicit sapientia: omnis plantatio, quam <lb/>
            non plantauit pater meus, eradicabitur. bona angelorum<lb n="15"/>
            plantatio, bona sanctorum; sancti enim sub ficu et uite <lb/>
            dicuntur in illo pacis futuri tempore, in quibus typus est <lb/>
            angelorum. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Ergo paiadisus est plurima ligna habens, sed ligna <note type="margin"> c </note> fructifera, <lb/>
            ligna plena suci atque uirtutis, de quibus dictum est: <lb n="20"/>
            exultabunt omnia ligna siluarum, ligna semper <lb/>
            florentia uiriditate meritorum, sicut illud lignum, quod plantatum <lb/>
            est secus decursus aquarum, cuius folium non defluet, <lb/>
            quia totus in eo fructus exuberat. hic ergo paradisus est. 
</p></div></div></body></text></TEI>