tamen quoniam legimus in Genesi a deo paradisum esse plantatum secundum orientem et ibi esse positum hominem, quem plasmauit deus, istius paradisi auctorem iam possumus inuenire. quis est enim qui potuit fingere paradisum nisi B omnipotens deus, qui dixit et facta sunt, numquam indi-. gens eorum quae generari uellet? ipse ergo plantauit paradisum, de quo dicit sapientia: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus, eradicabitur. bona angelorum plantatio, bona sanctorum; sancti enim sub ficu et uite dicuntur in illo pacis futuri tempore, in quibus typus est angelorum. Ergo paiadisus est plurima ligna habens, sed ligna c fructifera, ligna plena suci atque uirtutis, de quibus dictum est: exultabunt omnia ligna siluarum, ligna semper florentia uiriditate meritorum, sicut illud lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, cuius folium non defluet, quia totus in eo fructus exuberat. hic ergo paradisus est.