<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            tertius est fluuius Tigris, qui uadit contra Assyrios, ad<lb n="5"/>
            quem praeuaricator Istrahel captiuus est ductus. hic fluuius <lb/>
            dicitur uelocior esse omnibus, quem incolunt Assyrii, hoc <lb/>
            est dirigentes; hoc enim significat interpretatio. ergo quicumque <lb/>
            fortitudine animi praeuaricantia corporis uitia <note type="margin"> F </note> captiuauerit  <lb/>
            dirigens ad superna, iste huius fluminis similis aestimatur. <lb n="10"/>
            et ideo etiam fortitudo de illo qui est in paradiso fonte emanat. <lb/>
            fortitudo autem quodam cursu rapido obstantia quaeque transuerberat <lb/>
            nec aliquibus cursus eius impedimentorum haeret obstaculis.  <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>