tertius est fluuius Tigris, qui uadit contra Assyrios, ad quem praeuaricator Istrahel captiuus est ductus. hic fluuius dicitur uelocior esse omnibus, quem incolunt Assyrii, hoc est dirigentes; hoc enim significat interpretatio. ergo quicumque fortitudine animi praeuaricantia corporis uitia F captiuauerit dirigens ad superna, iste huius fluminis similis aestimatur. et ideo etiam fortitudo de illo qui est in paradiso fonte emanat. fortitudo autem quodam cursu rapido obstantia quaeque transuerberat nec aliquibus cursus eius impedimentorum haeret obstaculis.